DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 207 > >|
1proportionaliter ab angulis diſtant.
4 ſexti
16 quinti
Ducantur pręterea à punctis KL ad latera perpendiculares
KM KN KO KP, LQ LR LS LT. & quoniam anguli
KMA LQE ſunt recti, ac propterea æquales, & KAM LEQ
ſunt æquales, ut oſtenſum eſt; erit reliquus MKA reliquo
QLE ęqualis, triangulumquè AKM triangulo ELQ ſimile.
vt igitur AK ad KM; ſic EL ad L〈que〉 & permutando
ad EL, vt KM ad L〈que〉 pariquè ratione oſtendetur triangu
lum BKM triangulo FLQ ſimile exiſtere; eſſequè BK ad
FL, vt KM ad L〈que〉 ſimiliterquè in alijs triangulis oſten­
detur, ita eſſe Bk ad FL, vt KN ad LR; & Ck ad GL eſſe, vt
kO ad LS; at〈que〉 kD ad LH, vt kP ad LT. quia verò AK
EL, Bk FL, Ck GL, Dk HL in eadem ſunt proportione, vt
proximè demonſtratum fuit; in eadem quo〈que〉 proportione
erit kM ad LQ, & KN ad LR; & KO ad LS, at〈que〉 kP ad
LT. ex quibus ſequitur centra grauitatis KL, non ſolùm ab
angulis in eadem proportione diſtare; verùm etiam à late­
ribus in eadem quo〈que〉 proportione diſtare.
Ita〈que〉 cognito,
quomodo intelligar Archimedes centra grauitatis in ſimili­
bus figuris eſſe ſimiliter poſita; nunc conſiderandum eſt præ
cedens poſtulatum, quatenus nimirum oporteat grauitatis cem
tra in ſimilibus figuris ſimiliter eſſe conſtituta.
Nam inti­
miùs conſiderando hanc ſimilem horum grauitatis centrorum
poſitionem, congruum, & neceſſarium videtur, ſimiles figu­
ras ſecundùm eandem proportionem eſſe æ〈que〉ponderantes;
eademquè ratione (ob earum ſimilitudinem) circa grauita­
tis centra æ〈que〉ponderare, veluti ſi figuræ: AC EG (quarum
centra grauitatis ſint KL) à rectis lineis PN TR vtcumquè
diuidantur, quæ per centra KL tranſeant; dummodo in figu
ris ſint ſimiliter ductæ; hoc eſt, vel latera, vel angulos in eadem
proportione diſpeſcant: vt ſit AP ad PD, vt ET ad TH. æ­
〈que〉ponderabunt vti〈que〉 partes PABN PNCD, veluti partes
TEFR TRGH. & hæc non eſt ſimplex æ〈que〉ponderatio; ve­
rùm etiam (vt ita dicam) ſimilis, & æqualis æ〈que〉ponderatio.
cùm ſit ſecundùm eandem proportionem, quandoquidem
eſt PB ipſi TF ſimilis, cùm triangula AKB ELF, AKP ELT,
BKN FLR, ſint inter ſe ſimilia, quæ quidem efficiunt, figuras

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index