Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 303 > >|
1ad componendam integram ſcientiam de eodem ſubiecto
materiali ac paſſionibus illius; tum ex vnitate obiecti form­
lis circa quod omnes ſcientiæ partiales conueniunt.
Quibus poſitis dicendum eſt, Mechanicam facultatem eſ­
ſe vnicam ſcientiam totalem vnitate ordinis, ac obiecti for­
malis, ſub quà ſcientia totali tanquam ſub ſpecie atoma con­
tinentur omnes concluſiones, vel ſcientiæ partiales Mecha­
nicæ.
Id quod facile probatur ex eo, quia omnis Mechani­
ca cognitio verſatur circa eandem rationem formalem obie­
cti adęquati, nempe quantitatem ponderis artificiosè mouen­
di, aut detinendi, licet non de eodem pondere, vel de eiſdem F
ponderantibus in qualibet parte huius ſcientiæ persè agatur.
Deinde probatur, quia omnes concluſiones demonſtratæ in
hac ſcientia, ordinantur ad plenam cognitionem obiecti expli­
cati, ſiue per contemplationem partium illius, agendo de
hoc, vel illo graui, aut leui quod moueri debet, aut quieſce­
re, ſiue per contemplationem plurium paſſionum quas idem
ſubiectum patitur, quatenus cadit ſub artificioſam motionem
aut quietem.
Rurſus plurimæ concluſiones in ea demonſtra­
tæ, deſeruiunt tanquam principia in demonſtrationibus reli­
quarum; vnde talis apparet ordo & connexio inter illas ad
inuicem, vt indubitanter ad eandem omninò ſcientiam tota­
lem in ſpecie ſumptam pertinere ab omnibus dicantur.
Diuiditur autem hæc ſcientia totalis in plures partes ve­
luti integrantes, ratione ſubiecti.
Porrò cum eius ſubiectum
non ſit vna & eadem indiuiſibilis entitas, ſed multiplex ſub
ratione illa communi iam explicata corporis artificiosè mo­
bilis, tot erunt partes huius ſcientiæ, quot ſunt partes ipſius
adæquati ſubiecti de quo demonſtrat qua ratione moueri de­
beat aut quieſcere.
Et licet partes ipſæ adæquati ſubiecti
comparari poſſent ad illud tanquam ſpecies ad genus, ſub
quo continentur, vt ſingula elementa, aut mixta reſpectu cor­
poris in vniuerſum quod artificiosè moueri poteſt, aut quie­
ſcere; nihilominus cum ratio ſpecificans ſcientiam, in præſenti
non attendatur penes propriam differentiam ſubiecti mate­
rialis, ſed penes rationem formalem ſub qua conſideratur in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index