Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 406 > >|
1ut ſit ille quidem arcus non minor / quae circuli dimidia pars parte
addita ſemidiametri ſeptima.
Nam apud peritos compertum af
firmant / hunc eſſe omnium unum ad perennitatem accommoda
tiſſimum.
Cæteros uero omnes arcus eſſe putant imbecilles ad
ferendum onus: & promptos atque expoſitos ad ruinam.
Prætere
a ſemicirculum arcum eſſe unum / qui corda & adminiculis non
indigeat arbitramur.
Cæteros autem omnes / ni eis aut cordam
aut contraria pondera / quibus cum certent adegeris / uidemus ſu
apte ui fatiſcere atque labaſcere.
Non hic prætermittam egregium
id laudeque digniſſimum / quod annotaui apud ueteres apertiones
iſtiuſmodi etiam & teſtudinum arcus ita optimis illis ab architec
tis poſitas in templis / ut ſi omnes intimas ſubdemeris columnas /
tamen apertionum arcus tectorumque teſtudines perſiſtant & mi
nime corruant / ita ſunt omnes arcuum ductiones / quibus teſtudi
nes incumbunt / ad ſolum uſque perductæ miro artificio & paucis
cognito ut ſtet opus ſolis arcubus incumbendo: Et enim cum illis
quidem tellus pro corda firmiſſima ſit / quid ni et ipſi per ſe arcus
firmiſſimi æternum perſiſtent.
Scalis ponendis plus eſt negocii quam ut poſſis niſi maturo & dige
ſto conſilio recte ponere: Nam unis in ſcalis tres ueniunt apertio
nes: Et harum una quidem eſt hoſtium quo in ſcalis conſcenden
dis aditus pateat: Altera eſt feneſtra / qua fiat / ut recepto lumine
cuiuſque gradus retractio perſpiciatur: Tertia eſt contignationis
& tecti apertio: qua in ſuperius pauimentum operimentum que per
uadimus: Ea de re illud aiunt ſcalis nimirum impediri operum
deſcriptiones.
Sed qui uolent ſcalis non impediri ſcalas ipſas
non impediant: Certum enim & proprium dicabunt ſpatium areæ
quo liber & ſolutus excurſus pateat: ſuprema uſque ad tecta:
quæ ſub diuo ſunt: Neque te pigeat quod tantum areæ ſcalis occu
petur: Nam ſatis referent commodi illic / Vbi cæteris partibus
ædificii inferant minimum incommodi.
Adde quod etiam for
nices & uacua quæ ſub ſcalis relinquentur / ad uſus per commo
dos non deerunt.
Scalarum apud nos duo ſunt genera: Nam de
militaribus expeditionum munitionumque ſcalis non eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index