Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 71 > >|
1opinantur in latione tantùm eſſe dupli­
cem contrarietatem, alteram ſanè, quæ
ſumitur à terminis contrariis, alteram
autem, quæ ſumitur à modo.
A ter­
minis contrariis, vt latio à ſupero ad
inferum locum, eſt contraria lationi, quæ
eſt ab infero ad ſuperum.
A modo, vt
latio ignis ſurſum, eſt contraria lationi
eiuſdem deorſum, quia illa quidem eſt
naturalis, hæc verò eſt præter naturam.
Huiuſ modi autem differentias (natu­
ra, & præter naturam) non, inueniri af­
firmant in aliis motibus, neque in altera­
tione, neque in accretione, neque in imminu­
tione, neque in generatione, neque in inte­
ritu.
Sanatio enim non diuiditur in
naturalem, aut præter naturam: nec in­
crementum eſt aut natura, aut præter
naturam: nec generatio, neque interitus
diducitur in naturalem, aut præter na­
turam: quemadmodum nec ſenium, nec

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index