Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 360 > >|
1contingente, quàm contingente procùl poſt ipſum.
Quòd tales porrò æstus non contingant exſistente Terra in
ipſis æquinoctialibus punctis, ideò eſt, quia cauſſa, quæ
varietatem in ipſis creat, neque ſola eſt, neque per dies
aliquot variatur ſenſibiliter: ſed ſuperuenit illa cauſſa
alia, varietatis ſcilicet menſtruæ, quæ, quòd in Plenilu­
niis, Nouiluniiſque potentiſſima ſit: ideo illi coniuncta
æſtus maximè ſenſibileis creat.
Quòd verò, cauſſa ſuf­
ficiens exinde reddatur, cur tunc æstus fiant adeò magni præ
cæteris: ex eo eſt, quòd vtraque cauſſa tunc temporis
vigeat: cùm aliàs in ipſo Æquinoctio (niſi caſu quo­
dam) vigor Plenilunij, Nouiluniive non ſit; aut in Ple­
nilunio, Nouiluniove, vigor Æquinoctii.
Quòd dicis
cauſſam minimam, quæ ad vſque Æquinoctium paul­
latim increſcat, ab illo paullatim decreſcat: ſatis eſt ta­
men, vt coniuncta cauſſæ ſolitæ, hoc eſt menſtruæ,
effectum intendat.
Congruum certè eſt, vt ſi vniuersè
motus diurnus æſtum creat, ob inæqualitatem ſibi ex
motu annuo ſuperuenientem; alteratum creet, ob ſuper­
uenientem ſpecialem inæqualitatem ex ductu per Zo­
diacum: quatenus vbi ille eſt maximè obliquus, nempe
ad ipſum Æquatorem, motus diurnus, qui eſt ſemper
directè ad ortum, maximè reprimitur, hoc eſt cohibe­
tur, ne verſus ortum protendatur.
XLII. Pergis, Ex imaginariis illis motibus cauſſam non
reddi, cur in Pleniluniis Mare vehementiùs æſtuet, quàm tem­
poribus reliquis.
Verùm imprimis nihil eſt neceſſe
cauſſam reddere illius effectus, quem verum eſſe mini­
mè conſtet: ſanè enim quæcumque ſit aliquorum
opinio, obſeruata tamen non deſunt, quæ probent

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index