Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1ſi enim toto eo tempore, quo corpus graue cadit, numerentur 6. vibratio­
nes tripedalis funependuli;
haud dubiè motus ille durauit ſex minutis
ſecundis; igitur ſi præcognoſcatur quantum ſpatij percurratur deorſum,
dum fluit vnum ſecundum minutum, quod ſit.v.g.
ſpatium pedum 18 6/7
hoc poſito, quadrentur tempora ſcilicet, & 6. habeo 1. & 36. iam facio
regulam trium, ſi 1.dat.
18 6/7 quid dabunt 36. & habeo 619. pedes mi­
nus 1/2.
Obſeruabis autem dictum fuiſſe à me ſuprà funependulum tripedale
peragere ſuam integram vibrationem tempore vnius ſecundi minuti;

quod certè, vt ait eruditus Merſennus, ſæpiùs obſeruatum eſt;
hæc autem
eſt obſeruatio Merſenni, quam habet in Baliſt. prop.15.eamque ſæpiùs,
vt ipſe ait, iteratam:
Itaque dicit tripedalis ſili ſpatio quadrantis horæ,
nongentas vibrationes fuiſſe numeratas, ſed in quadrante horæ ſunt 15.
minuta prima;
igitur nongenta ſecunda; igitur cum ſingulæ vibrationes
æquali tempore peragantur ſingulis ſecundis minutis reſpondent.
Inde inſignem difficultatem educit idem auctor; cum enim in per­
pendiculari deorſum percurrantur 12. pedes tempore vnius ſecundi mi­
nuti, & 48. tempore duorum ſecundorum, quod multis obſeruationibus
comprobatum eſt;
certè tempore ſemiſecundi minuti 3. tantùm pedes
confici neceſſe eſt;
igitur eo tempore, quo radius tripedalis percurritur,
totus etiam percurritur quadrantis arcus, qui eſt 4 3/7;
igitur maior eſt
motus in arcu, quàm in perpendiculari, quod dici non poteſt; cùm ne
æqualis quidem ſit.
Ad ſoluendum hunc nodum ſupponendum eſt vibrationes minores
citiùs peragi, quàm maiores;
quod etiam ibidem obſeruat idem auctor;
igitur non eſt dubium, quin longè plures vibrationes fiant, quàm fierent
ſi omnes eſſent æquales arcui quadrantis;
ſi enim numeres minores dum
alius numerat maiores;
cum numerabis 10. ille vix 9. habebit, & ſi
omnes maiores eſſent æquales primæ integræ, dum habes 9. vix haberet
8. itaque non reſpondent ſingulæ vibrationes æquales primæ integræ
ſingulis ſecundis minutis; ſed ferè ſingulis plùs 16. vel 17. minutis
tertiis.
Quare eo tempore, quo percurritur arcus quadrantis funependuli tri­
pedalis non percurruntur in perpendiculo 6. pedes;
quia in perpendi­
culo percurruntur 6. pedes eo tempore, quo diagonalis quadrati, ſeu latus
quadrati inſcripti percurritur;
v.g. in figura Lem.3.percurruntur DT
dupla radij ID, eo tempore, quo percurritur DP;
ſed DP percurritur
tardiùs, quàm arcus DKP;
igitur DKP citiùs quàm DT; igitur non
percurritur ſpatium 6. pedum in perpendiculo eo tempore, quo percur­
ritur arcus quadrantis DKP, cuius radius ID ſit tripedalis;
præterea
non percurruntur tantùm in perpendiculo eodem tempore pedes ſpatij
4 5/7, vel vndecim, ſi radius conſtat 7. pedibus, vt voluit idem auctor l. 2.
de cauſis ſonorum Prop. 27. Cor. 3. quia ſi radius habet 3. arcus
quadrantis habet 4 5/7. ſi radius habet 7. arcus quadrantis habet 11.
ſed eodem tempore conficitur maius ſpatium in perpendiculo, quàm in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index