Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (313) of 525 > >|
350313Ioan. de Sacro Boſco.
Iilvd quoque minime uidetur eſſe prætereundum, apud ſcriptores va-
rios, præſertim Aſtronomos &
Coſmographos, populos illos, qui alterutram-
zonarum frigidarum incolunt, appellari Periſcos, quòd umbræ eorũ uelut in
orbem, molarum more, circumagantur in plano Horizontis certis anni tẽpo-
ribus.
Sol enim ad ea loca tranſmittit radios quodammodo æquidiſtantes Ho
rizontis plano, ut ex ſphæra materiali conſtat, qui in gyrum ſemper feruntur.
Eos autem, qui temperatarum alterutram zonam obtinent, dici Heteroſcios,
quòd uerſus unum tantum mundi polum umbras meridianas proijciant,
Boreales quidem ad polum Arcticum, Auſtrales uero ad Antarcti-
cum.
Nam Sol nunquam eorum uertices attingit. Illos deni-
que, qui torridam zonam inhabitãt, uocari Amphiſcios,
quòd eorum umbræ meridianæ diuerſis anni tem-
poribus nunc uerſus polum Arcticum, nunc
verſus Antarcticum porrigantur:
quo-
niam uidelicet.
Sol aliquando
vertices eorum tranſcendit,
vt perſpicuum eſt
in ſphæra ma-
teriali.
SECVNDI CAPITIS FINIS.
92[Figure 92]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index