Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (12) of 760 > >|
35012ARIST. DE GEN. ET CORR. in hiſce fuerit mutatio, generatio erit, uel corruptio, cùm in
affe ctibus, &
ijs quæ per accidens alicui competunt, alte-
ratio.
Sed quæ congregantur, ægrè: quæ uerò ſegregantur,
facilè corruptioni redduntur obnoxia.
Nam ſi aqua in mi-
nores aquæ particulas ſit diſcerpta, in aërem ocyus mutari
ſolet:
ſi uerò collecta ſit, ſegnius: quod in hiſce quæ poste-
rius dicentur, apertius fiet.
Nunc uerò ſit hactenus defini-
tum, fieri non poſſe, ut generatio ſit eiuſmodi congregatio,
qualem nonnulli eſſe aſſerunt.
An cõtingat aliquid generari at{que} interire ſimpliciter. Quãobrẽ
ſemper retũ generationes.
Quare aliquid ſimpliciter aut ſecun,
dum quid, dicatur corrũpi.
Cur ſemper corrupto aliquo gene_
ratio fiat.
An nõ ens illud in quod ſit corruptio, at{que} ex quo ge
neratio fit, alicui ſit cõtrariũ.
An eadẽ ſit vtriuf{que} materia, &
eius quod gignitur, eius quod corrumpitur.
CAP. III.
_H_Is autem determinatis pertractatisq́; , primò contem
11Hîc Ārifto. de
generatione, &
corruptõe quę
ſua ſit ſentẽtia
declarat, ſexq́;
dubitationes
ſoluit.
plari oportet utrum ſimpliciter quippiam, an pro-
priè nihil generetur, corrumpaturúe, ſemper autem ex quo
dam quiddam fiat, ut ex ægro ſanũ, &
ex ſano ægrum, aut
puſillum è magno, &
magnum è puſillo: & reliqua omnia
ad hunc modum.
Nam ſi generatio ſimpliciter ſit, quippiam
proſectò è non ente ſimpliciter, abſoluteq́;
fiet. Quare
uerum erit dicere, quibuſdam non ens competere:
quippe
cùm gener atio quædam è quodam non ente, ceu è non albo,
uel non bono fiat.
At ſimplex generatio è non ente, ſimpli-
citer fit.
Porrò ſimpliciter, abſcluteq́; non ens, aut id quod
ex omnibus entis prædicamentis primum eſt, aut quod eſt
uniuerſale, &
cuncta ambit, continetq́; , ſignificat. Igitur
ſi primum, è non ſubstantia erit ſubstantiæ generatio.
At
cui ſubstantia non competit, nec ei cæterorum prædicamen
torum ullum, ueluti qualitatem, quantitatem:
aut ubi com-
petere poſſe palam eſt:
nam alioqui, affe ctus ipſi à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index