nota, verum nec unquam demonstrata, nec etiam demonstrabilia, cum prorsus falsa </s>
<s id="id.4.0.0.86.02">Quod ut luce clarius appareat, singulas illius hypotheses </s>
</p>
<p>
<s id="id.4.0.0.87.01">Primo, itaque, supponit celeritatis et tarditatis motus causam esse subtilitatem aut crassitiem medii, per quod fit motus: quae quidem
<lb ed="Favaro" n="20"/>
positio falsa est, tum ex demonstratis supra; ubi gravitatem medii, non crassitiem aut subtilitatem, motus tarditatis aut celeritatis causam esse, ostensum est; tum etiam ex his quae nunc </s>
<s id="id.4.0.0.87.02">Nanque, amabo, si subtilitas medii est causa motus celeritatis, profecto in subtiliori medio velocior fiet motus: nunc, ex ipsomet Aristotele, aër subtilior est aqua: attamen nonnulla velocius moventur in aqua quam in </s>
<s id="id.4.0.0.87.03">Ut si, verbigratia, accipiamus vessicam inflatam, haec in aëre tardius motu naturali movebitur quam in aqua: si enim in aquae profundo vi comprimeretur et alligaretur, tunc, vinculis solutis, citissime sursum advolaret vessica; quod si adhuc levius quoddam
<lb ed="Favaro" n="30"/>
acciperemus corpus, id in aëre tardius, in aqua vero velocius, moveretur; ita ut devenire possemus ad aliquod, quod in aëre vix moveretur, in aqua vero </s>
<s id="id.4.0.0.87.04">Quin etiam hoc addam: si enim intelligamus aliquod corpus adeo leve quod in aëre ascendat, hoc profecto levius erit quam vessica; si itaque tale corpus sub aqua vi detineatur, mox autem relinquatur, cui </s>