Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
di FA ad grauitatem alterius partis BG vt altitudo,
ſeu moles illius ad huius molem (cum ſupponatur
fluidum ſibi ipſi homogeneum) & eſt moles fluidi FA
minor, quàm GB, igitur fluidum FA minùs grauitat,
& ideò minùs comprimit ſubiectum fluidum AE,
quàm fluidum GB comprimat ſibi ſubiectum fluidum
EB; ſed eſt impoſſibile vt minor vis compreſſiua flui­
di ambientis FA impellat deorsùm, & contundat mon­
tuoſitatem
fluidi MAK, quin expellatur ſursùm hu­
milior pars eiuſdem fluidi EB; & hæc ſursùm expelli
nequit niſi cædat vis compreſſiua grauitatis totius
fluidi GB, igitur deberet vis grauitatis maior totius
aquæ BG ſuperari à potentia minoris grauitatis FA,
quod eſt impoſſibile, ergò vis compreſſiua externą
aeris, vel cuiuslibet alterius fluidi, non poteſt effice­
re tumorem illum ſphæricum, quem in guttis mercu­
rij, & aquæ obſeruamus, quotieſcumque prædictæ
guttæ grauitate carerent, & in centro regionis ele­
mentaris collocatæ eſſent.
Cap. 8. cur
exiguæ aquæ
guttæ ſupra
libellam aquæ
aſcendunt.
PROP. CLXVI.
Non poſſe guttulas fluidi ſphæricè conglobari ab vniuerſali
ambientis aeris compresſione demonstratur.
REſtat modò vt idipſum oſtendamus in guttis a­
queis in ſuperficie noſtræ telluris exiſtentibus.
Gutta aquea ABCD ſuſpenſa ſit filo GA, vt pauimen­
tum VX non attingat, & ſuppoſito, quòd ab oceano
aereo RS vndique gutta ſuſpenſa contundatur, & ve-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index