Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of figures

< >
< >
page |< < (321) of 450 > >|
6. Sed quia punctum E, in latere A B, inuenire Geometricè non poteſt,
cum
ibi omnis ſectio rectarum ceſſet:
vt illud ſine notabili errore, quiſcilicet
ſub
ſenſum cadat, reperiamus:
vtemur hoc artificio: Infimam partem A F, la-
teris
AD, ſi ſatis exigua non ſit, ſecabimus bifariam continuè, donec infima par-
ticula
ſit perexigua:
Eodemque modo infimam partem B I, arcus D B, bifariam
continuè
ſecabimus, donectot fiant ſub diuiſiones, quot in parte A F, factæ ſunt,
vt
particula B K, talis pars ſit totius arcus D B, qualis pars eſt A G, totius lateris
AD
.
Particulæ deinde A G, æquales abſcindemus BL, BN, AM, ducemuſque
rectas
occultas GL, MN.
Ducta verò ex A, centro recta occulta AK, quæ ſecet
GL
, in H, puncto, quod accuratiſsimè notetur (adhibito videlicet Lemmate
Probl
.
1. lib. 2. vt concurſus H, quam ex quiſitiſsimè reperiatur) ſumemus ipſi
GH
, æqualem M P.
Si enim Quadratricem vſque ad H, deſcriptam continua-
bimus
æquabili, atque vniformi extenſione vſq;
ad P, ſecabit Quadratrix li-
nea
latus AB, in E, puncto, quod quæritur.
Nam propter paruam rectarum GH,
A
E, M P, inter ſe diſtantiam efficitur, vt fermè ſint æquales, licet Geometri-
cèloquendo
recta A E, ſemper maior ſit aliquanto, quantumuis parum re-
ctæ
inter ſe diſtent:
ſed exceſlus ille circino deprehendi non poteſt: adeò vt
arcus
circuli ex A, per H, P, deſcriptus verum punctum E, quod ad ſenſum at-
tinet
, indicare videatur.
Id quod etiam in circumferentia circuli contingit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index