Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1mali ſunt: nihil prohibet philoſophia ſupe­
rare naturam.
Hoc namque Socrates dixit,
Galenuſque teſtatur, tum theologi, & om­
nes ſapiunt.
Sunt autem mali, quia lumina­
rium alterum in horum genituris à malefi­
cis ſuperatur.
296. Vide quomodo contractio ſit remiſ­
ſio à grauitate, cùm in febribus perſæpè ex­
tenſione ſit celeriter.
Sed hoc volui ſcrip­
ſiſſe ad eos, qui peripatetica iſta fundamen­
ta adeò mordicus retinent: nam hoc illi hic
ſuo more imponere nolo, tractauimus autem
aliàs diligenter.
297. Non aliud facit, quàm quod decla­
rat, quantò principia noſtra peripatetico­
rum quorundam interpretationibus ſint me­
liora, poſtquam nos quatuor verbis ſuffi­
cienter ac declaratiuè depreſſimus, quæ ille
tot chartis, nec poteſt perſuadere.
Sed adeò
liuore amens eſt, vt cauſam non ſolùm ſuam
procedat, ſed quantum in ſe eſt, etiam om­
nium peripateticorum, ne noſtræ inuentio­
ni ſubſcribat.
Reprehendit hæc rana rami­
cum curatrix directè, volens ſubſtituere ex
aduerſo, cùm è regione, & non ſinuosè ad
oculum ſpecies ferantur, quorum neutrum
generale eſt auditui, vel olfactui.
Ecce vi­
des ſtultitiam cum imperitia.
298. Non minus turpi lapſu hic cadit,
quod ei adeò familiare eſt, vt audeam dice­
re in toto hoc libro, vbi res aliqua natura­
lis tractatur, & non nugæ, ac gerræ vix
vnquam attigiſſe ſcopum, ſed vbique fal­
ſum deprehendi.
Ecce non videt diſcrimen
inter illuminare, quòd certè ſenſim fit at­
que progreditur, vt nos antea docueramus,
vbi de luce, & lumine egimus, & vnius ra­
dij tranſitum, qui neceſſariò fit repente, vt
facilè ex ecclipſi ſolis, & mathematicè, &
naturaliter declarari poteſt In quarta ſectio­
ne, conatur veras cauſas tollere, nec habet,
quod ſubſtituat: nam de mortuis, qui eos
eſſe non exiſtimant, tamen & ipſi timent.
Deinde ſi cauſam haberet manifeſtam, non
eſſet contentio inter medicos, & philoſo­
phos.
Ita hic vir, ad deſtruendum bonas ar­
tes ſolùm natus videtur.
Sic in ſequenti ſe­
ctione, tactus etſi deſtruatur, reparatur, vi­
ſus non ita.
In ſeptima non intelligit, tam
inſtrumentum, quàm facultatem compre­
hendi eo figuræ genere.
De ſimiis neutrum
eſt, cùm vtrunque adeſſe velit: diu enim
odoratu explorant, quia parùm eo ſenſu
valent: nec argumentum à ſimia ad ho­
minem probat, niſi eandem demonſtraueris
eſſe compoſitionem in vtroque.
Canes olfa­
ctu quantum præſtant, tantum viſu defi­
ciuntur: nam nec propè agnoſcunt domi­
num, niſi olfactu experiantur.
In decima
rurſus damnat Ariſtotelem, vt me accuſet.
Segmenta illa cùm ſcribebam, nondum
omnia mihi comparaueram, prodibunt Deo
volente emendatiora: ſed non ob hoc friuo­
la, ſed ob res maioris momenti.
Verùm & in
commentariis aliam rationem ex Ptolemæo
ſecuti ſumus, ſiquidem & aliter colorum
eſſentiam, nomina, & ordinem conſtitue­
bamus, cum de ecclipſi loqueremur.
Cæte­
rùm, quæ in 11. ſectione adiicit, perfectè
vanitatem ſuam declarant, vt vix credam
eſſe ſua.
Se grauiorem iudicio, animo viui­
diore?
ſit ita: ex ore ſuo tamen, quàm de­
ceant intelligis?
at corpore robuſtiore, fa­
milia nobiliore quid ad propoſitum?
Simi­
le illud in 246. exercitatione: Canes tui
fortuna ſua defuncti ſunt: hunc dictato­
rem alterius vitæ ( caput ſanè noui ) opor­
tet eſſe.
Sic ſimile illud de iudicio eſt ſo­
phiſmati Entisberi.
Ego dico falſum: ſi
enim hæc profert, iudicio non valet?
Sed
ignoſcendum illi audio enim Vaſcones il­
los, apud quos degit, malos vicinos eſſe, qui
cùm illum laudare vnquam noluerint, ſæ­
piùs cogitur præco eſſe laudum ſuarum.
Multi enim cùm hæc deliramenta legerent,
non è dignitate mea putabant eſſe, vt quic­
quam illi reſponderem: at ego maiores bu­
cella ſoleo deuorare, veritatis amore.
299. Sæpè dixi maiori ſtultitia me nota­
ri debere, qui tam ſtultis reſpondeam obie­
ctionis: ſed tamen volo, vt intelligant ho­
mines, quàm leuibus anſis innitatur.
Eſt
vbique dolor, & voluptas, non qualis in
Venere, ſed qualis ſcalpendo in ſcabie, ca­
lefaciendo in frigore, titillando, atque dum
ſanantur vulnera.
Eſt aliud proprium in
genitalibus membris, quod dolorem pro
contrario non habet, quia naturæ neceſſe
fuit: nam & in eiſdem membris adeſt ter­
tium genus, ſcilicèt dolor, & voluptas,
communia toti corpori: ſed quiá voluptas
ad irritanda animalia ad Venerem non ſuf­
ficiebat, alia addita eſt alterius generis do­
lor, non cùm generalis ſufficeret.
Hæc &
alia ſi ſic expoſuiſſet.
Hæc & alia ſi ſic expo­
ſuiſſet: nec voluiſſet ſpontè deſipere, maio­
rem legentibus voluptatem, cunctis vtili­
tatem, ſibi gloriam comparaſſet.
Ergo ſimi­
li vanitate dolorem dicit non ſentiri: nos
aliàs docuimus, ex ipſa experientia, &
Conciliatoris autoritate ita ſentiri, vt nihil
aliud ſentiretur: ſed nebulo hic quicunque
ſit, vbi ſe in illa, quam vocat prima philo­
ſophia inuoluit, vt in cœno ſus volutatur,
hoc ſolum nixus, vt omnia confunderet,
omnia benè inuenta tolleret, ſuam vani­
tatem oſtenderet.
Voluptas, & dolor ( in­
quit ) ſenſio eſt, ſenſio non ſentitur, vbi
primùm ſenſionem inuenit Latinè Latiniſ­
ſimus vir?
ſed omittamus, voluptas, & do­
lor ſenſus ſunt: hoc enim Latinum eſt, &
nulla affectatum cura: quid ſi quis neget ti­
bi, quod iure negandum?
vbi probas, quod
probare debes?
ſed, vt dicitur, principium
petis: quod maximè declarari poſtulabat;
tanquam clarum præſupponis.
O amentiam
ſingularem?
audaciam intolerandam? per­
tinaciam faſtidioſam?
moreſque, qui etiam
Iobi patientiam frangerent?
nam ego de
hac virtute ſolebam gloriari, non de ſa­
pientia, vel eruditione, aliiſque ſimilibus
vt tu.
Verùm & hanc mihi deeſſe Deus me
docuit, vt qui paucitatem, morbos, calum­
nias, coniurationes facilè pertulerim, huius
nugæ, amentiaque ad hæc quæſcio me di­
gna non eſſe, coactum irritarint: male ge­
nio nate?
At dicet quiſpiam, cur adeò iraſ­
ceris?
non ob eius calumnias, non ob ma­
ledicta, non ob falſas interpretationes,
quamvis in omnibus modum exceſſerint,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index