Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
351 13
352 14
353 5
354 16
355 17
356 18
357 19
358 20
359 21
360 22
361 23
362 24
363 25
364 26
365 27
366 28
367 29
368 30
369 31
370 32
371 33
372 34
373 35
374 36
375 37
376 38
377 39
378 40
379 41
380 42
< >
page |< < (14) of 760 > >|
35214ARIST. DE GEN. ET CORR. cipium dicimus, altera uerò ipſa materies, de tali cauſa dica
mus oportet.
Nam de illa quidẽ prius eſt dictũ, cũ de motu
ageremus, eſſe inquã aliud quod omni tẽpore perdurat im-
mobile, &
aliud quod in motu ſemper eſt. Sed de principio
illo quod mutationi nõ eſt obnoxiũ, primæ Philoſophiæ eſt
determinare, ac pertractare.
At de eo quod cætera iccirco
mouet, quia continuè moueatur, quidã eorũ quæ ſingularia
uocantur eiuſmodi cauſa ſit, posterius erit aßignandũ.
Nũc
autẽ eã, quæ uelut in materiæ ſpecie ſita eſt, cauſam, per quã
generatio, &
corruptio nunquã natura deficiunt, dicamus
oportet.
Nam ſimul forſitan & hoc emerget, & id quo de
nuper dubitauimus, quonã inquã pacto de generatione, &

corruptione ſimplici dicere cõueniat.
Inuehit autem & id
quodq;
magnũ abundè dubium, quænã cauſa ſit, ut genera-
tio generationi ſemper cohæreat, &
alter am altera ſubinde
ſequatur, ſiquidem quod corruptionẽ ſubit, ad id proficiſci
tur, quod nequaquã in ratione rerum existit:
quod autẽ in
ratione rerum minimè existit, nihil eſt.
Nam quod haud eſt,
neq;
ſubstantia eſt, neq; qualitas, neq; quantitas, neque ubi.
Igitur ſi ſemper quippiã eorum quæ ſunt in ratione rerum
abeat, cur nõ dudum uniuerſum ipſum conſumptũ fuit, atq;

inane euaſit, cùm id ex quo fit genitorũ quodq;
genitũ ſit?
nõ enim propterea {quis} id ex quo quid fit infinitũ ſit, nõ defi-
cit:
id enim eſſe nequit: nihil enim actu infinitũ eſt, ſed po-
tentia tantùm, nẽpe diuiſione ipſa.
Quare hanc ſolã cauſam
eſſe oportebat, cur nunquã deficiat, quia ſemper quippiam
fiat minus:
nunc autẽ hoc fieri minimè cernimus. Ergo pro-
pterea {quis} interitus huius, alterius eſt ortus, &
contrà ortus
huius, alterius interitus, neceſſariò accidit, ut mutatio irre-
quies ſit, &
ſubſistere nequeat. Cur igitur generatio, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index