Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (338) of 795 > >|
352338DISSERTATIO beret? Sed nullam deprehendere potui, adſcendente Aqua juxta vi-
trum parvum æque alte, ut videbatur, quam juxta magnum.
EXPERIMENTUM II.
Tab. 13: fig. 17. & 18. Si idem vitrum A B, immittatur Aquæ
oblique, cujus ſuperficies ſit C H, hæc ab eâ parte, quâ angulus
obtuſus formatur a vitro &
Aqua ipſa, parum adſcendit, atque eo
minus, quo angulus fuerit obtuſior, curvam deſcribendo, quam
repræſentat D E:
adſcendit autem Aqua alte, quâ parte angulus
acutus formatur, atque eo altius, quo angulus eſt acutior, forman-
do curvam F G.
Primâ fronte videretur Aqua altius adſcenſura ſupra planum in-
clinatum, quam ſupra perpendiculare ad horizontem quod etiam fieret
vi attrahente puncti O in libella poſiti, ſed quia ſuperficies vitri BO
propius accedit ad ſuperficiem Aquæ C D O, quo vitrum A B plus
inclinatum eſt, hinc eo fortius trahit Aquam C D O ad ſe, quare
attractio ſupremæ partis O E A ſuperatur ab attractione partis O B,
unde eo minus adſcendit D E, quo O B propius acceſſit ad ſuper-
ficiem Aquæ C D, donec tandem vis D E fere penitus ſit ſublata,
&
C D E vix differat â rectâ horizontali: hinc patet quare F C ſit
eo altius, quo vitrum magis inclinatum eſt ad ſuperficiem Aquæ
G H, nam eo propius Aquæ G H poſitum, majoribus viribus
ipſam attrahendo, altius quoque elevat:
curva autem eſt F G ſu-
perficies attractæ Aquæ, ob cauſam in Exper.
1. allatam; mu-
tatur autem curva perpetuo, mutata vitri inclinatione ad
Aquam.
EXPERIMENTUM III.
Tab. 13. fig. 19. Si ſpeculum A B, Aquæ immiſſum, perpen-
diculariter attollatur, atque lente &
pedetentim extrahatur ex A-
quâ;
hæc ſuperficiei inferioris marginis vitri B adhærebit, atque
perget utrimque formare curvam E D, F G, extremis D, G eo
propius ad ſe accedentibus, quo vitrum B altius ex Aquâ ſublatum
eſt:
quod ſi admodum craſſum fuerit, accedunt puncta E F

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index