Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (5) of 760 > >|
3535LIBER I. corruptio ſimiliter ſemper ſit circa unumquodq; corũ quæ
ſunt, hãc apud oẽs cauſam ſatis eſſe putandũ eſt.
Sed quã ob
rẽ alia ſimpliciter, alia nõ ſimpliciter oriri, ac interire dica
tur rurſus conſideremus oportet, ſiquidẽ idẽ eſt generatio
huius, &
illius corruptio, atq; huius corruptio, & illius ge
neratio.
Id enim quandam postulat rationẽ. Dicimus enim
quippiã ſimpliciter nũc, et nõ ſolũ hocce corrũpi:
atq; hæc
generatio, generatio ſimpliciter:
& hæc corruptio, corru-
ptio ſimpliciter eſt.
Fit autem & hocce quidem aliquid, nõ
autẽ ſimpliciter:
etenim eum qui diſcit, ſcientẽ fieri dicimus,
non autẽ ſimpliciter fieri.
Quia igitur quædã (id quod defi-
niendo ſæpe diximus) hoc aliquid ſignificãt, quædã nõ:
hac
ſanè de cauſa quod in quæstione uerſatur euenit.
Refert
enim haud parũ, in quod mutetur id quod mutationẽ ſubit:
uerbi cauſa, quæ ad ignem fit tranſitio, ea forſitã genera-
tio ſimplex eſt &
alicuius, ceu terræ, corruptio. At terræ
generatio, generatio quædam eſt:
cæterũ generatio ſimpli-
citer non eſt, ſed corruptio ſimpliciter, puta ignis, ſicuti
Parmenides aſſerit, qui duo, ens inquam, &
nõ ens, ignem,
&
terram eſſe dicit. Verùm hæc, an alia eiuſmodi ſuppo-
nantur, intereſt nihil:
quandoquidem modum quærimus,
non ſubiectum.
Quæ igitur ad non ens ſimpliciter fit mi-
gratio, corruptio ſimplex eſt.
Quæ uerò ad ens ſimpliciter,
ſimplex generatio.
Quibus igitur illæ, ſiue igni, & terra,
ſiue quibuſdã alijs definitæ ſunt, horum profectò alterum
ens, alterũ non ens erit.
Vno igitur modo ſimpliciter quip
piam generari, ac corrumpi, &
non ſimpliciter, hoc inter
ſe differunt.
Altero, materiæ qualitate, cõditioneúe. Cuius
enim differentiæ potius hoc aliquid ſignificant, ea magis
ſubstantia eſt.
Contrà, cuius differentiæ priuationẽ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index