Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (341) of 532 > >|
353341 tem circuli maximi in ſphæra ſe mutuo ſecantbifariam, fit, vtduo arcus angulum
1111.1. Theod.,
Angulus
ſphæricus
neceſſario
fit ex duo-
bus arcubꝰ
ſe mutuo
ſecantibus.
ſphæricum in ſuperficie ſphæræ continẽtes, ſi producantur, ſe mutuo ſecent, non autem
ſe mutuo contingant:
Ita vt omnis angulus ſphæricus fiat ex duobus arcubus ſeſe in-
terſecantibus in ſuperficie ſphæræ, non autem ex arcubus ſe mutuo tangentibus.
_I_d
quod de angulis in plana ſuperficie exiſtentibus dici non poi ſt.
_In_ hac enim non ſo-
lum duæ lineæ rectæ, vel curuæ, vel quarum vna recta eſt, &
altera curua, ſe mutuo
ſecantes.
ſi producantur, angulum planum conſtituunt, verum etiam duæ lineæ, qua-
22Angulus
planus fie-
ri etiam po
teſt ex dua
bus lineis ſe
non ſecan-
tibus, ſed tã
gentibus ſe
mutuo dũ-
taxat.
rum vtraque vel curua eſt, vel vna curua, &
altera recta, ſeſe tangentes tantum-
modo, angulum planum curuilineum, vel mixtum (qui quidem angulus contactus, vel
contingentiæ à Geometris vocatur,) conſtituere poſsunt, vt ex propoſ.
16. lib. 3. Eucl.
perſpicuum eſt: licet Iacobus Peletarius neget eum eſſe angulum, coneturq́; illud multis
rationibus confirmare, quæ omnes ſophiſticæ ſunt, &
friuolæ, vt ex ſolutionibus il-
larum, quas in ſcholio dictæ propoſ.
adduximus, perſpicuũ eſt. Neque vero Peletarius
in Apologia de contactu linearũ, quam anno 1579.
in me conſcripſit, (quàm modeſte,
&
ſyncere, ipſe viderit.) auſus eſt ſolutiones meas impugnare, aut opinionẽ ſuam, no
uamillam quidem, &
inauditam, nouis rationibus (ſcilicet nullas habebat) confirma-
re:
ſed verbis duntaxat, & conuitijs ſe defendere conatur, vt facile ij, qui eam per-
legerint, iudicabunt.
HVIC ego Apologiæ iam pridem non tam mei purgandi, quam ve-
33Digreſſio
cõtta Apo
logiam Pe
letarij in
auctotem
ſcriptam.
ritatis tuendę gratia reſpondiſſem, niſi me ab hoc conſilio grauiſsima eru-
ditiſsimorum hominum auctoritas, qui eam reſponſo omnino indignam
iudicabant, reuocaſſet.
Nunc vero quoniam de re ipſa, eiusq; Apolo-
gia neceſſario mentio facta eſt, non alienum eſſe duxi, breuiter calumnias,
atq;
iniurias, quibus frequenter me in ea Apologia afficit, quanta pote-
ro modeſtia, depellere, vt benignus lector intelligat, ſine cauſa eum tan-
to animi dolore, &
iracundia, quantam præ ſe fert, contra me exarſiſſe,
falsoq;
mihi impoſuiſſe multa: me autemè contrario nullum verbum in-
iurioſum in illum effudiſſe, aut conuitium, quod fruſtra in epiſtola nuncu-
patoria criminatur, vbi me à conuitijs non abſtinere, aperte teſtatur.
Atq;
in illa Apologia nihil adeo me offendit, quàm quòd me Peletarius non
ſyncere, ſed animoſe, atq;
adeo inuidioſe feciſſe inſimulat, vt eum in meis
commentarijs vel reprehenderem, vel laudarem:
quæ ſane vitia puſilli
ſemper animi eſſe duxi, &
ab homine liberaliter, chriſtianeq; educato a-
lieniſsima.
Verum ea quàm longe abſint tum à noſtræ Societatis diſcipli-
na, tum à mea conſuetudine, nemo omnino, qui nos ac noſtra norit, igno-
rat.
His vero, qui noſtra minime norunt, liber ipſe fidem faciet, ſyncere
omnia dici, nihil inuidioſe, nihil animoſe:
planè vt veritatem quæſitam,
non cuiuſq;
auctoritatem contemptam eſſe appareat. Neq; enim mihi tan
tum derogo, (etſi nihil arrogo) vt mihi vni interdictum putem, ne, ſi quid
in alienis ſcriptis falſum videatur, occaſione oblata, cur id mhi minus pro-
betur, oſtendam;
modo (quod pudentium, ac bene moratorum hominum
conſuetudo poſtulat) id ſine conuitio, atq;
irriſione faciam: Hoc autem
liber ipſe, qui in medio eſt, ita à me factum eſſe clamat.
Etenim vt totum
illum librum peruolutes, ne verbum quidem vnum reperias, quod vel
ſpeciem maledicti habeat, atq;
conuitij. Nam in ſcholio de angulo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index