Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1inquit uidiſſe Ariſtobolus deſertos quia indus fluuius alio
diuertiſſet.
Ego uero eſſe aquam animantibus ueluti pabulum
caloris / uitæque alimentum non negarim: aut quid plantas refe
ram?
quid cætera / quibus mortales utuntur? Sic exiſtimo quæ
in terris creſcant et coaleſcant omnia / ſi aquam ademeris / fore ut
futura ſint nulla.
Apud euphratem pecora a paſtu pellunt que
pratis plus ſatis feracibus nimium pingueſcant: eius rei cauſam
putant humoris exuberantiam eſſe.
Marique immaniſſima uige
re corpora ea potiſſimum cauſa aſſeuerant: quod ex aqua nutri
menti copia multa ſuppeditetur.
Regibus lacenarum meminit
Xenophon dignitatis gratia dabatur ut ſtagnum aquæ haberent
pro foribus ante domum.
In nuptiis in experiationibus ac ferme
omnibus denique in ſacris uetuſtiſſimo ritu aquam adhibemus.
Quæ omnes res indicio ſunt quanti maiores noſtri aquam fece
rint.
Sed quis negarit eius copiam multis modis plurimum ge
neri hominum inſeruire atque opitulari / ut nuſquam adeſſe non mo
dica putanda ſit / niſi cum affluentiſſime omnes ad uſus abunda
rit.
Ab aqua igitur quando ea uti aiunt per bonam et malam ua
litudinem utimur ordiemur.
Maſſagetæ multis locis ſciſſo
arago fluuio regionem aquoſam reddidere.
Ad babylonem qua
eſſet in ſicco ædificata tygris et euphrates immiſſi ſunt.
Aquæ
ductum in urbem ecbatanam induxit Semiramiſ perfoſſo mon
te
alto ſtadia uiginti quinque foſſura lata pedes quindecim.
Ab
choro fluuio arabiæ uſque in deſerta et arida loca Arabs rex
eo loci Cambiſem expectans aquam deduxit facto / ſi omnia credi
mus Herodoto / ex taurorum pellibus aquæductu.
Apud ſa
mios rara inter opera admirabantur foſſam ſtadia longam ſeptua
ginta / ductam per montem altum orgias centum quinquaginta.
Ad
mirabantur et cuniculum Megarei opus altum pedes uigin
ti: quo fons in urbem deduceretur.
Sed meo iudicio urbs ro
ma omnes facile et opum magnitudine et ducendi artificio / indu
ctarum
aquarum copia longe ſupauit.
Aquam unde ducas non ſemper
amnes fontes ue patebunt.
Puteos Alexander iuſſit fodi ſe
cus mare et littus perſicum ut claſſem aquaret.
Hannibal

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index