Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 1055 > >|
1
E
F
a T. 5 2.
G
H
A
B
C
D
Reſpondemus ad nonnullas rationeis aduerſariorum quibus probatur efficiens motum inanimi

internum eſſe. Cap. XLVIIII.
E
POSTQVAM à nobis ea conſtituta ſunt, experiamur nunc, an'ne aliquid ſuccurrat quod
eorum rationeis euertat.
Erat aut hæc nonnullorum ratio. Primùm maior eſt concordia in­
ter cęlum & mentem, quàm inter materiatas formas & ſuam materiam: ibi enim ſine dimenſionibus
concordia miniſtratur, in noſtratibus aut per dimenſiones.
Sed cęlum diuiditur in partem per ſe
mouentem, & partem per ſe motam actu; multò igitur magis inanima in eiuſmodi parteis diuidentur.
Deinde, id per ſe operatur quod habet in ſeipſo ſuæ functionis initia; elementa verò ſunt huiuſmodi:
nam poſtquàm genita ſunt, è materia formaque.
conſtant, quarum alterius officium eſt pati, alterius
aut efficere.
Ad hæc dicimus; concordiam eſſe triplicem mentis, & eius quod cadit in mentem,
mentis & corporis, formæ & materiæ, maior autem concordia illa prior cum extenſiuè, vt dicitur,
tum intenſiuè.
maior eſt enim indiuiduorum concordia, quàm diuiduorum: quandò ex indiuiduis
ſemper fit indiuiduum.
& verò extenſiuè: nam concordia mentis cum cęlo non ſeuocatur à ſitu
quodammodò: in dextris enim cęli Deus ipſe collocatur.
nihil tale recipit concordia mentium. ſed
hac dimiſſa, ſi naturam corporis cęleſtis & mentis ipſius contemplemur, profectò ſubſtantias vtraſque
actu eſſe perſpiciemus; cęlum quidem inter corpora, mentem verò in ordine ſeparatorum.
Quod
ſi è duobus in actu non fit vnum per ſe, multò minus è duobus actibus.
Nam propter quod vnum­

quodque tale eſt, & illud eſt magis tale.
Inde ab Ariſtotele extra cęlum poſitæ ſunt mentes, quia
non informent orbes, ſed, vt dici ſolet, aſsiſtant.
At materia formaque. naturalis, cùm ſe habeant ve­
luti poteſtas & actus, ex iis vnum per ſe fit, atque adeò, vt hæc coniunctio, ſic intima ſit, vt cauſſam
non habeat.
Ideoque. forma cum tota materia extenditur, eamque. perficit ex toto. ſed cum in mate­
ria ſit poteſtas ad quantum, hæc verò eſt dimenſio, vt aliàs dicetur: fit vt forma quæ per ſe cęte­
roquin eſſet indiuidua, diuidua reddatur: mens verò, cùm ſeparata ſit à materia, fit quidem vnum
indiuiduè, ſed per aſſociationem, vtroque principio naturam propriam conſeruante potius quàm ſubie­
cto, reque.
ipſa fiant vnum, & fiunt vnum, vt in mobili per ſe, queamdmodum poſteà narrabimus,
non vt ſubſtantia per ſe, ſicuti materia & forma fiunt in compoſito.
Omnino verò ratio par non
eſt in efficiendo motu.
Quandoquidem, vt finis mens ipſa diuina mouet: an'ne verò moueat ita
ſolùm, alia eſt diſputatio, nec in præſentia quicque refert.
Quamobrem mouet vt ſeparata neceſſa­
riò; forma verò, ſiue moueat vt efficiens, vt dicunt, ſiue ratione propria formæ, quemadmodum
nos; mouet profectò tanquam internum principium.
Ex his ergo poſſumus animaduertere duos
concordiæ modos in corporeis.
alterum quidem per informationem, atque alterum per aſſociationem.

At quoniam hæc concordia non efficit vnum ſubiecto cęlum cum mente motrice; fit, vt in ea ratio
mouentis motique.
conſeruetur. informatio verò cùm efficiat vnum ſubiecto, non tolerat eiuſmo­
di diſtinctionem.
Id proptereà corruit vniuerſa neceſsitas loci illius communis à comparatione.
Deinde operari per ſe, aut etiam per ſe moueri triplex eſt apud Ariſtotelem: aut, quod non per aliud,
quod ſcilicet, neque per partem, a neque per aliquod mouetur, quod inſit in ipſo: hoc aut modo, nil

prohibet ſaxum præter naturam per ſe proiici ſurſum, aut, quod à ſeipſo mouetur, hoc eſt, quod,
cùm diuidatur in partem per ſe mouentem & in partem per ſe motam, ex ſeipſo, ſuum ipſius mo­
tum præſtat, tale verò eſt viuens, & omnium maximè primum viuens, quod eſt cęlum.
Poſtremò
per ſe moueri dicitur, quod habet in ſeipſo principia ſui motus non ſanè, quia pars vna moueat
alteram, ſed quia per ſua principia moueatur; hoc eſt eiuſmodi principia contineat, per quæ ab alio
efficiente motum excipiat, eò vergens quo mouetur, & efficientis vim adaugens; contra quàm ea
quæ violentia mouentur quæ robur mouentium minuunt, aliò ſuapte natura properantia quae quo
mouentur: & ob id mouens ipſum aſsiduè defatigant; hic eſt motus inanimorum proprius.
Cum

hæc ita ſint, dicimus, quando aſſumitur.
Id quod habet ſuæ functionis initia, per ſe operari, duplex
eſſe, vel enim quòd in ſe principia cum agendi, tum patiendi contineat, vel quae in ſeipſo facultatem ha­
beat excipiendi motum.
Ac ſi priore modo ſumatur ea propoſitio, falſa eſt aſſumptio genera­
tim, & duntaxat ad viuentia pertinet.
Si verò poſteriore, propoſitio & aſſumptio conceduntur.
Sed tamen inde non concluditur, elementa vim effectricem motus obtinere. Cùm propoſitum
confirmatur ex eo quae elementa conſtant è materia & forma, quarum vnius officium eſt pati, alte­
rius aut agere, ſatis ſuperque.
ad obiectionem hanc anteà reſponſum eſt, cùm docuimus argumentum
peccare ſecundùm fallaciam à ſecundùm quid ad ſimpliciter.
habet enim forma talem vim in eo quod
ſubiecto diſtinguatur, at hîc concluditur ipſam habere vim efficiendi ſimpliciter, & in alio ſubie­
cto, & in eo, in quo eſt.
Cùm etiam adiicitur. Quod per ſe mouetur, conſtat è duabus partibus, al­
tera quæ per ſe mouet, atque altera quæ per ſe mouetur: talia verò ſunt elementa.
Reſponde­
mus etiam, notando propoſitionis illius argumenti ſenſum.
Illud enim quod eſt eiuſmodi, per ſe mo­
uetur ſecundo modo, hoc aut eſt, quod mouetur à ſe ipſo, quo fit, vt cùm elementa non habeant
eas parteis, vt ſuperius diximus, à ſeipſis non moueantur, ſed per ſe moueantur ſolùm tertio modo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index