Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (342) of 672 > >|
354342Diſſertatio Duodecima pus, cui immiſcentur. Fortaſſe etiam lux ipſa ſe vibrat, quemad-
modum viuens ipſum ſe mouet.
Verùm analogiæ iſtæ parum mihi
lucis afferunt, vt mihi lucis ipſius natura affulgeat, quam breuiter,
&
abſolutè, aptâ definitione exprimam.
Maur. Id equidem, vt cum Cicerone loquar, *in principio fie-*
*ri in omnibus diſputationibus oportere cenſeo, vt, quid ſit illud, de*
*quo diſputetur, explanetur, ne vagari &
errare cogatur oratio,*
*ſi ij, qui inter ſe diſſenſerint, non idem eſſe illud, de quo agitur,*
*intelligent:
* non tamen accuratâ illâ definitione opus eſt, quæ ge-
nere declaratur, &
proprìetate quadam, aut etiam communium
frequentiâ, ex quibus, proprium quid ſit, eluceat:
id ſcilicet
diſputatione ipſâ ſæpè inquiritur;
fruſtra autem diſputatio inſti-
tueretur de eius rei naturâ, cuius propria vis &
poteſtas fuiſſet
iam dilucidè propoſita, atque definitione explicata.
Satis igitur
fuerit, ſi, quęnam verbo ſubiecta ſit notio, inter diſputantes con-
ueniat:
Nobis verò ne hoc quidem neceſſarium eſt; audito enim
lucis vocabulo, idem omnes ſtatim intelligimus;
ſed ſiquis ver-
bum hoc alijs vocibus interpretari voluerit, an eadem notio in
ſingulorum animis conſignanda ſit, ſubdubito.
Quapropter ſo-
licitos nos eſſe non oportet, neque angi, quàm exquiſitâ defi-
nitione quid ſit lux, in huius diſſertationis principio expri-
mamus.
Dand. Haud dubium, quin lux præſtantiſſima res ſit, adeò vt
à Philone lib.
de mundo. Sapienter dictum cenſeatur, ἐν τῶ σώ-
ματι τὸ ἡγεμουικώτατον ὄ Ψις ἐςιν, ἐν δὲ τῶ τιαν Τὶ ἡ τοῦ φωτὸς φύσις.
*in corpore id, quod est longè omnium princeps, eſt aſpectus, in vni-*
*uer ſo autem lucis natura:
* Neque minor in cognoſcendâ lucis na-
turâ ſuauitas &
delectatio animum delinit, quàm ſit in illâ aſpi-
ciendâ oculorum voluptas:
ideò, quid illa ſit, curiosè inquiri-
mus.
Ariſtoteles tamen ipſe, vbi de videndi facultate diſſerit, non
videtur omnibus plenè ſatisfeciſſe lucem definiens reſpiciendo cor-
pora, quæ perſpicua dicuntur;
φῶς δὲ ἑςιν ἡ τού του ἐνέργ{ει}α τοῦ
διαφανοῦς, ἡ διαφανές;
ait lib. 2. de anima text. 69. Diaphanum verò
dixerat illud, quod ſub aſpectum quidem cadit, non tamen ſe-
cundum ſe, ſed propter alienum colorem, δἰ ἀλλότριον Χοῶμα:

vbi neſcio, quàm aptè Interpretes nonnulli hunc *alienum colorem*
intelligi voluerunt ipſum lumen, cum tamen ibi Ariſtoteles colo-
rem à lumine diſtinguat:
perinde enim eſſet, ac ſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index