Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337 325
338 326
339 327
340 328
341 329
342 330
343 331
344 332
345 333
346 334
347
348
349
350
351 339
352 340
353 341
354 342
355 343
356 344
357 345
358 346
359 347
360 348
< >
page |< < (342) of 532 > >|
354342 tactus iurare liquido poſſem, nihil me minus cogitaſſe, quàm vt Peleta-
rium obtrectandi animo oppugnarem;
ſed illud habuiſſe propoſitum, (ſi
modo conſequi poſſem) vt ſuus eſſet veritati locus.
Quod quidem eò li-
berius feci, quòd Peletario ipſo non modo inuito, ſed etiam libenti exi-
ſtimaui me eſſe facturum, quod vel ipſo auctore facerem:
qui non à Car-
dano ſolum, atque Campano, ſed etiam à Proclo, Theone, Apollonio,
Eratoſthene, Pappo, Ptolemæo, Hippocrate Chio, Geometriæ lumini-
bus, ab ipſo deniq;
omnium magiſtro Euclide diſſentire non dubitauit-
Nimirum quia, vt ab eodem in Apologia vere dictum eſt, in omni doctri-
na, præſertim verò in Geometria, non auctoritas eſt ſpectanda, ſed veri-
tas:
quanquam non video, qui amicus veritatis ſit is, apud quem veritas
odium parit;
niſi forte aut decipi ſe non poſſe arbitratur, qui columina
illa Geometriæ erraſſe interdum prædicat, aut veritatem in alienis rebus
amat, ac quærit potius, quàm in ſuis.
Equidem ſi quis me in re quapiam
(quod pro humani ingenij imbecillitate fieri poſſe video) erraſſe oſten-
derit, næ ego maximam illi gratiam habuero, qui errantem in viam veri-
tatis reduxerit.
At enim probat ſtudium veritatis Peletarius, conuitia
ferre non poteſt:
quæ tandem conuitia? rogas? Demonſtrationes meas
appellas ſophiſmata.
Nunc demum, quæ conuitia dicat, intelligo. Nam
alia nulla in meo libro eſſe certò ſcio:
ab his (ſi conuitia ſunt) fateor me
non abſtinere.
At ego homo ſimplex, & ignarus verborum, conuitia eſſe
nunquam duxi, cum vere dicerentur.
Neq; enim, quo alio vocabulo de-
monſtrationes plane fallaces, &
adulterinas appellarem, habebam: neq;
vero philoſophorum, ac Mathematicorum conſuetudo loquendi magis
appoſitum mihi verbum ſnppeditabat.
Accedit, quòd cum à Peletario,
homine in loquendo conſideratiſsimo, germanas Campani, Cardanique
demonſtrationes paralogiſmos appellari viderem, exiſtimaui in falſis eius
demonſtrationibus refellendis impunius perſimili me vocabulo vſurum.

Quòd ſi ſophiſma contumelioſius verbum eſt, quam paralogiſmus, in Gal
lia, ignoſcat conſuetudinis eius ignaro, atq;
exiſtimet, me paralogiſmos
dicere voluiſſe.
Atq; vt plane intelligat Peletarius, me non contradicen
di ſtudio illa ſcripſiſſe, mecum vnà conſideret, quantam mihi materiam
ſui refellendi dederit, ſi hominem refellere potius, quam rem, quæ tum
agebatur, explanare in animo fuiſſet:
quanquam occaſionẽ eius reprehen
dendi in ſinum delatam ſæpius omiſi, ne illum mihi delegiſſe viderer, in
quem potiſsimum incurrerem.
Quàm præclara enim occaſio fuit in pro-
poſ.
4. & 8. lib. 1. atq; in propoſ. 24. lib. 3. quam ipſe 23. facit? In his
enim omnibus reijcit demonſtrationes antiquiſsimas Euclidis, tanquam
non Geometricas;
quippe in quibus figuram vnam alteri ſuperponi conci-
pere animo oporteat:
quod ipſe a Geometriæ dignitate putat eſſe alie-
num, hac ſolum inductus ratione, quòd ſuperpoſitionem illam mechani-
cum quid eſſe arbitretur, &
quòd omnes fere propoſitiones hoc modo,
vt ait, poſsint demonſtrari, etiam problemata, in quibus aliquid propo-
nitur conſtruendum:
atq; in huius rei exemplum adducit propof. 2. & 3.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index