Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (340) of 795 > >|
354340DISSERTATIO bus altitudines Aquæ erant in ratione inverſa diametrorum.
Corob. 2. Ergo quantitates Aquæ elevatæ intra hæc ſpecula ſem-
per fuerunt æquales inter ſe.
Scholium. Quando duo ultima inſtituebantur Experimenta, Aqua
intra ſpecula adſcendit non æquabiliter, ſed motu &
ſuperſicie ad-
modum inæquabili, adſcendit enim ſub forma dentium ſerræ, nunc
uno dente aſſurgente, quaſi ad altitudinem 1 vel 2 linearum;
qui tum
paulum videtur quieſcere, nunc dentealiquo vicino aſſurgente;
inte-
rim incipit dens prior iterum aſſurgere;
ex quo dein novi oriun-
tur dentes, quorum nonnulli ſuam Aquam communicant vicinis,
nonnulli non, relinquendo in principio ſpatium intermedium non
humectatum, haud aliter ac ſi Aqua hinc inde ſordes deponeret;
ejuſmodi autem loca conſpiciuntur plurima. Inæqualis Aquæ ad-
ſcenſus pendet 1°.
a reſiſtentia particularum aërearum, quæ inter ſpe-
cula interceptæ ſunt, nec facile avelluntur ab eorum ſuperficiebus,
aliæ tamen facilius aliis averruncantur, unde iſta inæqualitas inſtar
dentium, quibus Aqua aſſurgit.
2°. ſuperficierum vitri ſcabrities
quoque cauſa eſt, cum enim vitrum ſit vallibus montibuſque exa-
ſperatum, valles vero magis a ſe diſtent, quam montr-
culi, attrahetur Aqua minus a remotioribus vallibus, quam
a ſibi proximis montibus:
hiſce vero ſe contingentibus, impeditur
Aquæ acceſſus, unde loca quædam in initio non humectari con-
ſpiciuntur:
3°. Sunt etiam aliquando exiguæ ſordes, inconſpicuæ
oculo, quæ vitro adhærentes hinc inde, ſua vi repellente adſcen-
ſum Aquæ prohibent.
Schol. 2. Hauksbejus in Appendice Phyſ. Mech. Exper. pag:
329, eadem capiens Experimenta, eandem legem inter altitudi-
nem elevati fluidi &
ſpeculorum diſtantias obſervavit, verum quia
non menſuravit altitudinem Fluidi elevati ſupra ſuperficiem Fluidi
ſtagnantis, repetenda duxi hæc Experimenta;
uſus fuit Hauksbejus
ſpiritu Vini:
ſuccedunt vero Experimenta eodem modo cum Aqua;
Vino, Aceto, Spiritu vini;
alios liquores non examinavi, nullus ta-
men dubito, quin idem ſit ſucceſſus futurus cum omnibus liquori-
bus tenuioribus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index