Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
351 13
352 14
353 5
354 16
355 17
356 18
357 19
358 20
359 21
360 22
361 23
362 24
363 25
364 26
365 27
366 28
367 29
368 30
369 31
370 32
371 33
372 34
373 35
374 36
375 37
376 38
377 39
378 40
379 41
380 42
< >
page |< < (16) of 760 > >|
35416ARIST. DE GEN. ET CORR. ſignificant, ea magis non ens eſt. Vt calor, prædicamentum
quoddam, &
ſpecies eſt frigiditas, priuatio: his autẽ diffe-
rentijs, ignis &
terra differunt. At pleriſq; uidetur, illa po
tius ſenſibili, &
inſenſibili differre. Nam cũ ad ſenſibilẽ ma
teriam mutatio fit, tum gigni quippiã aiunt:
cùm ad eã, quæ
ſub ſenſum nõ cadit, corrũpi.
Quandoquidẽ ens, & nõ ens
ſentiendo, &
non ſentiendo definiunt: quemadmodũ quod
ſcibile eſt, ens eſſe aſſerũt, quod ſciri non ſolet, nõ ens:
quip
pe cùm ſenſus ipſe, ſcientiæ uim obtineat.
Igitur hi ut res
ipſas uiuere quia ſentiant, aut ſentire poßint:
ita eaſdẽ eſſe,
quia ſub ſenſum cadant arbitrantur, ueritatẽ modo quodã
ſectantes, ſed hoc falſi dicentes.
Itaq; generari quippiã ſim-
pliciter, atq;
corrũpi, iuxta opinionem alio atq; ueritatem
accidit modo.
Nam ſpiritus, & aër ſenſu quidẽ, minus ſunt,
&
proinde illi, quæ ſimpliciter corrumpuntur, mutatione
ad illa tendente corrumpi dicunt:
atq; generari, cùm in rem
tangibilem, terramq́;
mutantur. Reuera uerò, hoc aliquid
&
ſpecies magis ſunt, quàm ipſa terra. Cur igitur ſit, aut
nõ ſit ſimplex generatio, quæ eadem alicuius corruptio eſt,
&
corruptio ſimplex, quæ itidẽ generatio alicuius eſt, cau-
ſam diximus.
Nam id, ob materiæ diſcrimen euenit: nempc
aut quod ea ſubstantia ſit, uel non ſit:
aut quod hæc magis,
illa minus:
& non, quia materia ex qua mutatio uenit, &
ad quam proficiſcitur, alia magis, alia minus ſenſu perci-
pi queat.
Dicuntur autem quædam ſimpliciter, quædam ſo-
lùm aliquid fieri:
non ob mutuam generationem, ſed iuxta
eum quem nuper diximus modũ.
Nam hoc tantũ nuper de-
finitum, determinatumq́;
fuit, curnam cùm omnis generatio
ſit alterius corruptio, &
omnis corruptio cuiuſpiam alius
generatio, tam oriri, quàm interire non ſimiliter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index