Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of figures

< >
< >
page |< < (324) of 450 > >|
354324GEOMETR. PRACT. pars eſt recta DR, totius ſemidiametri DA, quippe cum in deſcriptione Quadra-
tricis arcus D Q, totius arcus DB, tot particulas complectatur, quot partes re-
243[Figure 243] cta DR, totius DA, continet:
quando quidem
rectæ A Q, R O, ſeſe interſecant in O, puncto
Quadratricis.
Neque hæc ſimilitudo impedi-
tur, etiamſi tam arcus DQ, toti arcui DB, quã
recta D R, totilateri D A, ſit incommenſura-
bilis, cum perpetuò Quadratrix eadem vni-
formitate progrediatur per omnia ſua puncta.
Si enim recta DR, non eſt talis pars, ſiue com-
menſurabilis, ſiue incommenſurabilis totius
lateris D A, qualis pars eſt arcus D Q, totius
arcus DB;
ſi cogitetur pars lateris D A, minor
quam DR, vel maior, ſecabit parallela ex eius
puncto exrremo ducta rectam A Q, vel ſupra O, velinfra, in puncto, per quod
Quadratrix deſcribenda eſt:
ac proinde ea nõ tranſibit per O, quod eſt abſurdũ,
&
contra hypotheſim. Quia inquam eadẽ pars eſt arcus D Q, totius arcus DB,
1119. quinti. quæ pars eſt recta DR, totius lateris DA;
erit quoque reliquus arcus QB, ea- dem pars totius arcus D B, quæ pars eſt reliqua recta R A, totius lateris D A,
quod eadem ſit proportio totius D B, ad D Q, quæ totius D A, ad DR:
Et per-
mutando eadem totius DB, ad totam D A, quæ ablati arcus D Q, ad ablatam
rectam D R.
Quocirca erit, vt totus arcus D B, ad arcum Q B, ita totum latus
D A, ad rectam R A, hoc eſt, ad rectam perpendicularem ex O, ad AB, demiſ-
ſam, quæ ipſi R A, æqualis eſt.
2234. primi.
II.
SI Quadrantis, & Quadratricis idem centrum ſit; erunt arcus Qua-
drantis, ſemidiameter, &
baſis quadratricis continué proportionales.
Hæc eſt eximia, atque inſignis proprietas Quadratricis. Sit Quadrans,
&
Quadratrix ex eo deſcripta, vt ſupra. Dico arcum BD, ſemidiametrum AD,
&
Quadratricis baſem A E, continuè eſſe proportionales, hoc eſt, eſſe B D,
ad AD, vt AD, ad AE.
Sin minus, ſit vt BD, ad AD, ita AD, ad AF, maiorem ipſa
244[Figure 244] AE, minoremue:
ſitque primum AF, maior, quam AE. Deſcripto ex centro A,
Quadrante FG, per F, ſecante Quadratricem in H, ducatur per H,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index