Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
Sic redditur aſſumptio falſa.
Nec vrget Alexander, dum formam accipit tanquam motricem. am­
bigua enim vox apud illum eſt mouere, atque tum ſumitur, tanquam id, per quod ipſum habens mo­
uetur.
Prætereà, quandò opponitur functiones eſſe indiuiduorum, ideoque. non pars quidem mo­
uet partem, ſed totum mouet, & totum mouetur: concedimus ſanè propoſitionem; hoc enim re vera ef­
ficit, & illud patitur; non proptereà tamen ſequitur, vt exerat id ſubiectum eiuſmodi facultatem
in ſeipſo, ſed in alio ſimpliciter: verbigratia.
homo facit hominem, & homo mouet lapidem: non
aut lapis ſeipſum mouet.
Neque neceſſe id eſt, cùm propter principia, è quibus conſtitutum eſt,
tum etiam propter motum.
Primùm illud quidem, quia potest aliquid per ſe moueri ſolùm, ſi ha­
buerit principia, per quę motum excipiat; alterum verò, quoniam, & ſi motus eſt ab aliquo, in hoc:
tamen etiam diſiungi potest ab eo à quo deriuatur, & fundari tanquam ſubiecto, eo quod mouetur ſo­
lùm.
Ac ſi verum illud ſit, quae ſe moueat totum, id ſolùm eſt, quod per ſe mouetur ſecundo modo,
& actu ſecatur in partem per ſe mouentem & partem per ſe motam.
Falſumque. illud eſt omnino,
quae ſi moueantur inanima ab extrinſeco, formæ naturales propriis functionibus carituræ ſint; eò
quòd functiones, energias aut intelligo, ſunt vel actuoſæ, vel patibiles, & actuoſæ quidem, aut in
ſuo ſubiecto, aut in alieno, non omnes aut actuoſæ ſunt in ſuo ſubiecto, ſed eæ ſolùm quæ ſunt
animatorum, atque difformium.
Ideò tametſi carent his inanima quę non ſunt ſuæ ipſorum pro­
priæ: at reliquæ reſtant quę ſuæ ipſorum naturę conueniant cum patibiles, tum eæ quæ in aliud,

quatenus aliud exeruntur.
Illud, etiam quod accipitur, non poſſe probari numerum corporum
ſimplicium ex numero motuum, nihil eſt: quoniam ſufficit, ſi motus in mobili patibilia principia,
& quæ vim efficienti conferant, offendat.
Nam ſic eſt naturalis: & ita diſtinguitur ab eo qui ani­
mantium proprius eſt, & ab eo qui præter naturam.
hoc verò, quae vberrime infra diſſerendum eſt,
ideò concedatur in præſentia.
Ad id autem quo probatur, inanimum pellendo prohibens mo­
uere ſeipſum, poſteà dicetur: poſtulat enim eius argumenti ſolutio certas huiuſce motus cauſſas, de
quibus plura poſthàc.
Solent & præter hæc alia complura contra afferri, quę cùm etiam ex dictis
facilè profligari poſsint, & iam multò prius exitum inuenerint, non ab re fuerit tamen, ſi paucis
hîc tranſigantur.
nihil enim ea retractare nocebit, quibus iudicio communi multum hactenus attribu­
tum
fuiſſe perſpicimus, cuiuſmodi illud eſt.
In omni natura, vbi eſt id quod patitur, etiam præſtò eſſe
oportet id quod efficit.
Sed in elementorum natura adeſt materia quæ patitur; ergo etiam ade­
rit forma quæ efficit.
Quin etiam Ariſtoteles dum exquireret cauſſam, cur eſſet terra rotunda,
minorem grauitatem à maiore propelli teſtabatur; at impellere efficientis eſt facultatis.
In elemen­
to igitur ineſt principium efficiens.
Poſtremò omnem quòd fit, aut fit à ſimili, aut à contrario, aut ab

actu, hoc verò eſt forma.
At motus elementi non fit à ſimili, neque enim motus generat ſimilem mo­
tum, neque à contrario per ſe, quia nec aſcenſus facit deſcenſum.
Ergo ab actu. At forma eſt actus
iſte: à forma igitur elementi, fit elementi motus.
Nanque in primis illis eadem fallacia committitur
quæ .ſ.
eſt à ſimpliciter ad ſecundum quid: conceditur enim in vnaquaque natura, in qua eſt patiens;
eſſe quoque agens.
Ergo ſequitur'ne, vt, in quo indiuiduo ſit patiens, adſit etiam agens? Minimè pro­
fectò.
Verùm ſatîs eſt, ſi in ea natura ſimpliciter, vtraque facultas inſit: hoc aut in elementis etiam
contingit; nanque & ignis patitur, dum mouetur, & agit, dum calefacit, & hic ignis ab alio gene­
ratur, atque alium gignit, dum elementa inferiora in ſeipſum efficacitate ſua conuertit, & patitur
terra, dum afficitur; eadem quoque opprimit trabem.
Ideò etiam ſi pars grauior minus grauem pro­
pellit, & habet vim efficiendi: dicito etiam tu talem vim exoriri à forma: at non in hoc in quo eſt,
vim habet efficiendi, neque ſeipſam terra grauior pellit, verum aliam à ſeipſa diuerſam.
Non vi­
derunt etiam iſti, entelechian ab Ariſtotele nonnunquam appellatum fuiſſe genus illud cauſſæ am­
biguum, quod ab vniuoco diſiungitur, vt neque nomine, neque ratione cum ipſo effectu conueniat.

Sed hoc miſſum faciamus.
Eſto quòd à forma fiat motus elementi: ſequitur'ne obſecro ipſum
fieri à ſua ipſius forma, ſequitur'ne etiam, vt fiat ab ea, quatenus efficiens?
quis hanc ſequelam ad­
mittat, cùm ipſa contineat fallaciam ſecundùm conſequens?
tota denique res eſt puerilis & nu­
gatoria, quemadmodum vides,
F
G
a 5. Phyſ.
H
A
B
C
D
Exploratur diligentius Burlei iuniorumque. placitum de motu inanimorum. Cap. L.
SEQVITVR illud nunc, vt opinionem Burlei, iuniorumque. decreta ſeorſum exploremus,
& ea perpendamus quibus probare conabantur, elementa ab interno moueri principio, atque
illo quidem accidente, non aut à forma: quippe ab illorum grauitate & leuitate.
Non vidit iſte
vir, cęteroqui doctiſsimus, graue & leue ſignificare poteſtatem, non aut actum.
At à poteſtate,
quatenus eſt huiuſmodi, nullus certè proficiſci poteſt actus, nec ab eo quod eſt actu, fit motus.
Quamobrem neque à graui, neque à leui. At inquies, tu, premit graue: efficit igitur. Reſpondeo,
graue tum premere, quoniam actu eſt, cùm amotum ſit impedimentum: quare non à ſeipſo, tanquam
agitante ſeipſum, ſed ab alio mouetur eo tempore & aliud mouet, quemadmodum poſteà

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index