Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
351 314
352 315
353 316
354 317
355 318
356 319
357 320
358 321
359 322
360 323
361 324
362 325
363 326
364 327
365 328
366 329
367 330
368 331
369 332
370 333
371 334
372 335
373 336
374 337
375 338
376 339
377 340
378 341
379 342
380 343
< >
page |< < (318) of 525 > >|
355318Comment in III. Cap. Sphæræ Heliace matutino tempore prope Horizontem ex parte orientis, ante ortum
Solis;
Tunc enim primo incipiunt apparere, cum ante ob uicinitatem Solis,
11In qua par
te cœli pla
netæ, & ſtel
læ oriãtur,
& occidant
Heliace.
qui iam ab ipſis orientem verſus receſſit, occultæ latuerint.
Eadem de cauſa
eædem ſtellæ occidant Heliace neceſſe eſt, veſpertino tempore prope Hori-
zontem ex parte occidentis, poſtquam Sol infra Horizontem deſcendit.
Nam
cum antea ſemper apparuerint poſt occaſum Solis, tunc primum ob propin-
quitatem Solis, qui ad ipſas accedit, deliteſcere incipiunt.
Idem prorſus di-
cendum eſt de Saturno, Ioue, ac Marte, quia tardiores habent motus pro-
prios, quàm Sol.
Cõtrarium autem intelligendum eſt de Luna. Cum enim ve-
locius proprio motu incedat, quàm Sol, fit, vt non Sol ab ipſa recedat ſicut à
ſtellis fixis, ſed potius ipſa à Sole remoueatur verſus orientem.
Vnde Helia-
ce orietur veſpere ex parte occidentis poſt Solis occaſum, vt contingere vide-
mus poſt Nouilunia, quia Luna poſt Nouilunium quodlibet ſ@atim à So-
le recedit in orientem.
Occidet autẽ Heliace ex parte orientis matutino tem-
pore ante ortum Solis, vt cernimus ante Nouilunia, quia ſemper Soli appro-
pinquat verſus orientem.
Hæc eſt cauſa, cur poſt Nouilunia paulatim Lunam
22Venus quã
do dicatur
Lucifer, &
quando He
ſperus.
creſcere, &
ante Nouilunia eandem decreſcere conſpiciamus. Deniq; Venus
atq;
Mercurius, cum nunc Solẽ anteuertant, nunc ſubſequantur, aliquando
orientur Heliace iuxta orientem, &
occident iuxta occidentem; aliquando ve
ro orientur Heliace iuxta occidentem, &
occident iuxta orientẽ. Sed de his
omnibus plura dicenda ſunt in Theoricis Planetarũ.
Inde effectũ eſt, vt Venus
modo dicatur Lucifer, quando videlicet mane ante Solem oritur, modo He-
ſperus, quando ſcilicet poſt Solis occaſum iuxta occidentem conſpicitur.
Qvo vero tempore anni quæuis ſtella hac tempeſtate oriatur Coſmice,
33Quomodo
cognoſca-
tur, quãdo
ſtella quæ
uis oriatur
Coſmice,
Chronice,
vel Helia-
ce.
Chronice, aut Heliace, vel etiã occidat, pulchre indicat globus cæleſtis, vel
Aſtrolabium quodcunque.
Poſito etenim globo in propria eleuatione, ſtatua
tur ſtella quæuis in Horizonte ex parte Orientis, noteturq;
gradus Eclipticæ
Horizontem tangens in oriente:
Quando nãque Sol gradum illum Eclipticę
obtinebit, orietur dicta ſtella Coſmice:
quando vero Sol gradum eclipticæ op
poſitum occupabit, orietur eadem ſtella chronice.
Poſita item ſtella in Hori-
zonte ex parte occidentis, notetur gradus Eclipticæ Horizontem tangens in
occidente.
Quando enim poſſidebit Sol gradum illum Eclipticæ; occidet eadẽ
ſtella Chronice:
quando vero in gradu eclipticæ oppoſito Sol extiterit, occi-
det ſtella eadẽ coſmice.
Ortus vero Heliacus, & occaſus plus minus dignoſce
tur, ſi cognitum fuerit, in quonã gradu Eclipticæ ſtella quælibet cõſtituatur.
Astonomi ortum ſtellarum, & occaſum diuidunt in Verum, & Ap-
44Ortus & oc
caſus verus
& apparẽs.
Item Matu
tinus, & Ve
ſpertinus
quid.
parentem.
Verus ortus, & occaſus eſt, quando uere ſtella ſupra Horizon-
tem aſcendit, vel infra eundem deſcendit.
Atque hic duplex eſt, Matutinus
videlicet, quando, Sole oriente, ſtella aliqua oritur, uel occidit;
quem
poetæ dicunt Coſmicum ortum, &
occaſum; & Veſpertinus, quando, So-
le occumbente, ſtella aliqua oritur uel occidit, quia Poetis dicitur ortus,
&
occaſus Chronieus. O@tus uero, & occaſus apparens eſt ille, quem poetæ uo
cant Heliacum;
Atque hunc quoque diſtinguunt in matutinum, & ueſper-
@inum, prout ſtella liberata à radijs ſolaribus mane, uel ueſpere incipit appa-
rere, vt dictum eſt.
55Quomodo
Pto@emæus
ortus & oc-
caſus ſtella-
rum vocet.
Ptolemaevs Dict. 8. cap. 4. vocat ortus ſtellarum, aſpectus earum
ad Solem, recitatque nouem Differẽtias, quarum quælibet adhuc multiplex
eſt;
ita vt in uniuerſum ſint aſpectus uigintquatuor. Sed de hac re lege

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index