Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1quatuor horarum spatio proximè reuolui ſupponatur; neceſſe
eſt, vt quæ partes hoc momento celeriùs, tardiuſve moueri inci­
piunt, iterùm poſt horas viginti quatuor ſimili celeritate, aut
tarditate moueantur, vt manifeſtum eſt.
Si hæc igitur di­
uerſitas motus cauſſa eſſet quotidianorum æſtuum, deberent
præcisè poſt horas viginti quatuor recurrere, cùm vnâ ferè
horâ quotidie tardiùs recurrant.
Quò fit, vt ſingulis men­
ſibus tunc mare maximè quieſcat, cùm habita ratione motus
Telluris ſummè feruere deberet; & contrà, tum vehementer
ferueat, cùm illud paccatè quieſcere oporteret.
Verùm vno
verbo inſinuatum eſt in Epiſtolis naturam aquæ flui­
dam obſtare, ne aqua circumferatur tam facilè, ac reli­
qui globi compacta natura.
Quippe cùm motus re­
liqui globi non exquiſitè obfecundet (ſcilicet, ſi ob­
ſecundaret, nullus æſtus exſiſteret) ideò neceſſe eſt
eius motum fieri non-nihil retardatiorem, & menſurâ
quidem tarditatis acceptâ ex portione motus Lunæ
menſtrui addita diurno Telluris, quatenus ab ipſo de­
pendet, imò idem reipsâ eſt.
Quia enim, vt Sol ſibi ipſi
intra dies proximè viginti ſeptem circumductus Ter­
ram vnà circumvehit, ſed ſegniùs tamen inſequentem,
& non-niſiintra annum abſoluentem circuitum, pro­
pter diffuſiores, paucioreſque radios, qui cùm in Ve­
nere, & Mercurio confertiores ſint, circuitus in ipſis
faciunt celeriores: ſic Terra ſibi circumducta intra ho­
ras viginti quatuor, Lunam circum ſe abripit, ſed ſe­
gniùs tamen obſequentem, & non-niſi intra menſem,
abſoluentem circuitum, qui abſolueretur haud-dubiè
celeriùs, ſi confertiores radios exceptura, circum ferretur
propiùs: Ideò, vt motus Terræ annuus eſt veluti com-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index