Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 491 > >|
1per planum tantillùm inclinatum maximam corporis molem, quam per
aliud planum inclinatius, & accedens propiùs ad verticale minimè mo­
uere poſſet;
cuius effectus alia ratio non eſt, niſi quod impetus, qui im­
primitur mobili ad talem gradum velocitatis ſit determinatus; atqui in
perpendiculo eo motu moueri non poteſt, vt conſtat, ſed in plano lon­
giore.
Quintò, hinc vera ratio, cur in ſuperiore arcu deſtruatur citò impe­
tus;
tardiùs verò in in inferiore; quia, cùm Tangens cuiuſlibet puncti ar­
cus ſit eius planum, & hæc in arcu ſuperiore accedat propiùs ad perpen­
diculum; non mirum eſt, ſi cum eo impetu per arcum ſuperiorem mo­
ueri non poſſit mobile cò non aſcendat, cuius tantùm ope per inferio­
rem arcum aſcendit.
Theorema 26.
Omnes vibrationes numerari non poſſunt; certum eſt, cùm ſint infinitæ
ferè inſenſibiles, nec poteſt ſenſu diſcerni, quantus ſit arcus minimæ vi­
brationis;
ſi tamen deſtrueretur tantùm impetus in aſcenſu ab impetu
innato, nec tenſio funis, triplex determinatio, reſiſtentia aëris, & diuerſæ
partes funis, quarum minores vibrationes impediuntur quidquam fa­
cerent, cognita differentia prima vibrationis & ſecunda, fortè cognoſci
poſſet numerus vibrationum cognito principio progreſſionis;
quantus
verò ſit numerus vibrationum, quæ incipiunt à maiore, & quantus illa­
rum quæ incipiunt à minore etiam incertum eſt, v.g. ſi funependulum
AD demittatur ex O, & deinde ex L;
certum eſt quidem eſſe plures vi­
brationes cum demittitur ex O toto eo vibrationum numero, quæ re­
cenſentur, donec perueniatur ad illam vibrationem, cuius aſcenſus con­
ſtat arcu DL;
nam deinceps æqualis erit numerus earum, quæ conſe­
quentur, & earum, quarum prima demittitur ex L, vt patet;
quot verò
præcedant vibrationes antequam perueniatur ad illam, cuius aſcenſus
eſt arcus DL; equidem aliqua obſeruatione affixo ſcilicet maiore qua­
drante parieti iu ſuos gradus diſtributo cognoſci poteſt, ſed nunquam
ſatis acurata.
Itaque certum eſt primò accelerari motum in deſcenſu, &c retardari
in aſcenſu.
Secundò, certum eſt impetum nouum accedere in deſcenſu in ſingu­
lis punctis arcus iuxta rationem ſinus recti arcus inferioris; in aſcenſu
verò imminui acquiſitum impetum in eadem ratione, omiſſa ea parte
impetus, quæ deſtruitur tùm in aſcenſu tùm in deſcenſu propter tenſio­
nem funis, & reſiſtentiam aëris.
Tertiò, certum eſt, primum gradum impetus ſcilicet innatum concur­
rere ad deſcenſum;
ſecus verò ad aſcenſum, & contra vltimum gradum
concurrere ad aſcenſum, ſecus ad deſcenſum; ſed hic vltimus gradus mi­
nimus eſt, & pro nihilo reputandus.
Quartò, certum eſt aſcenſum minorem eſſe deſcenſu, nec funependu­
lum ad eandem, vnde dimiſſum eſt priùs, aſcendere altitudinem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index