Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
351
351
352
352 (599)
353
353 (600)
354
354 (601)
355
355 (602)
356
356 (603)
357
357 (604)
358
358 (605)
359
359 (606)
360
360 (607)
< >
page |< < (603) of 568 > >|
356603IN SYSTEMA SATURNIUM. meo non adjeci, ſed globum in plano deſcripſi, qui tamen
ſine umbræ beneficio deſcribi non potuit;
Umbra enim fa-
cit, ut reliquum figuræ quaſi extare, ac prominere videa-
tur;
in quo uno ſtereometria ab ichnographia diſcrepat: aut
fortè dicere voluit, cavitatem anſulæ Saturniæ nigriore,
quàm par ſit, umbra, à me fuiſſe fœdatam:
cum tamen ejuſ-
dem cum reliquo cælo coloris eſſe videatur;
ſed pace illius
dixerim;
quotquot anſarum cavitates vidimus, nigriores re-
liquo cælo, &
magis atras aſpeximus, neque hoc teleſcopii
vitio quiſquam tribuat;
nempe ſi revera anſæ illæ vacuæ ſunt,
&
ad ipſum cælum radii viſorii per illas trajecti terminantur,
ejuſdem cum cælo coloris erunt, quocumque tandem tele-
ſcopio aſpiciantur.
Itaque, quod mihi Hugenius pro ſua
humanitate, præſtantiſſimi artificis elogium attribuit, ut me
præſtantiſſimum eſſe non admitto, ita pro iis laudibus, quæ
in me non quadrant, gratias, ut jam dixi, habeo;
quia tamen
unde altiùs extollit, inde profundiùs deprimit, dum fabrica-
cati à me teleſcopii fidelem uſum deſiderat, utpote quod Sa-
turnios ſatellites ea forma, eoque vultu non exhibeat, quo
revera exhibendi eſſent, ad alterum caput venio, in quo lu-
culenter oſtendam, Hugenium in nonnullis hallucinatum eſ-
ſe, quod an perſpicillis ab eo fabrefactis tribuendum ſit, an
verò auctoris fictioni, alius fortè dubitaret;
ego ſanè doctiſ-
ſimi hominis candori nihil detractum velim, quare haud du-
biè teleſcopii vitio, quidquid erroris admiſit, tribuendum
eſſe judico:
leges porro, quas vitris ſuis pag. 3. & 4. præ-
ſcripſit, ſufficiat ſupra indicaſſe.
Conſtat verò auctorem duobus teleſcopiis uſum fuiſſe, in
traditis obſervationibus;
primum fuit 12. pedum, vel pal-
morum 16.
more Romano paulò plus, duobus convexis in-
ſtructum;
alterum 23. pedum, de quo ſupra; In hoc, ejus
dictis ſtandum eſſe puto:
Ego tamen, ut dixi, longius tele-
ſcopium adhibui, ſcilicet triginta ſex palmorum;
quare non
dubitarim, quin Saturnum mihi æquè perſpicuè exhibeat;
præſertim cum vitra ſatis accuratè, & diligenter elaborari,
tornari, formari, lævigari à me ſoleant:
ſi Hugeniani

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index