Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1paritura eſſet ſe ſubtraxit: tribus diebus in
partus laboribus fuit: vltimò cum caput ſo­
lum ſeptem, vt referebat, horis promineret
conſilio obſtetricis, quæ matrem ſeruandam
ducebat, vi extractus ſum, atque mortuo ſi­
milis.
Verùm contra morem vini balneo re­
creatus ſum, ſuxi lac nutricis prægnantis:
primoque menſe peſte correptus: inde aqua
intercute, tandem euaſi.
Vſque ad ſeptimum
annum variis ac periculoſis morbis conflicta­
tus, octauo demum pro mortuo habitus ac
defletus à patre, ſuperſtes fui.
Inde in peren­
ni ac moleſta ſeruitute ad annum vſque vi­
geſimum vitam duxi: quo tempore, vt refe­
rebant, ſenilem quendam habitum ac fa­
ciem præ me ferebam.
Dum verò in liber­
tate conſtitutus, etiam contemplationi ope­
ram dedi, tantùm abfuit vt conſeneſcere
præter ætatem viſus ſim, vt nunc multis an­
nis iunior ab omnibus quibus notus non
ſum, iudicer.
Ita ætate regreſſus potius quàm
progreſſus, quamvis etiam in perpetuis la­
boribus, ac curarum iuſtis cauſis, non curis
multis annis verſer.
Tantùm poteſt delecta­
tio contemplationis.
Et quanquam nonnun­
quam, vt nunc leui pollicis dextri pedis do­
lore tenear, id contingit nimia ob ſtudia, dum
Papiæ profiterer, & ceſſationum ab exerci­
tio: quo etiam malo nunc premor, credo
magna ex parte, quod deuorare has nugas,
& relinquere dulces, atque vtiles medicinæ
meditationes coactus ſum.
Quamvis enim
hæc illius deliramenta riſum non rarò mihi
mouerint, vbi tamen cogor totum perlege­
re, incredibile tædium aſſueto claſſicorum,
aut ſaltem iucundorum lectioni pariunt.
At
hic eius liber duorum, quæ Horatius iubet
poëtas præſtare, neutrum præſtat: quo fit vt
iam intolerabili moleſtia hos libros exami­
nem: Dij in poſterum hanc peſtem auertant.
Cæterùm quod ad illum attinet, dicit mul­
tum eſſe imminutum ex natiuo ipſius vigo­
re, perpetuò torqueri, atque id ego ex tam
abſurdo inſtituto coniectabar, nec tamen ob
id deſinit probos viros laceſſere, impedire,
cenſorem aliorum agere, tenebras offunde­
re?
quod malum ſuperi? at dices, Tu ta­
men non diſtinxeras inter contemplatio­
nem, & labores ſtudioſorum, vt ſic homi­
nes tuis conſiliis perderentur?
minimè.
Nam præſtat mori eruditum, & diuini mu­
neris conſcium, quàm inertem, & erga
Deum ingratum, vel mille annis viuere.
Ergo ſi cui ſatis integra valetudine ad con­
templationis ianuam peruenire contigerit,
& voluptatem maximam animo, & grati­
tudinem erga Deum, & vitæ incrementa
nanciſcetur.
311. Sed & hic culpat quod dicam con­
tracto calore ſomnum prohibere, quod
etiam in ſecunda ſectione 314. exercita­
tionis dixerim, ſomnum fieri ex quiete ſpi­
rituum, cum id abundè declarauerim in li­
bro de Animi immortalitate, nec ipſe de­
clarationi reſpondeat, nec oſtendat oppo­
ſitum, ſed ſolùm falſæ peripateticorum
ſententiæ innitatur, quid eſt quod nos
vexet?
312. Verùm locum, occaſionem inuenit,
quibus ſuas ineptias diffunderet.
Vtinam ve­
ra eſſent quæ definit: ſæpe enim talia quæ­
rere ſoleo, quæ non inuenio apud aliquem.
Sed abſit vt ab illo accipiam, qui nec ab ali­
quo veterum ſignificata hæc accipit, nec
oſtendit quod ita ſit: ſed vult ſua ſimplici
narrationi vt dictatori atque oraculo cui­
piam.
Sic enim de ſemetipſo prædicat, nos
acquieſcere, cùm conſtet paſſim decipi: &
obiter non conſulto veterum interpretatio­
nibus, & ſui antiquo contradicere.
Itaque
libenter in talibus ſe diffundit, multa que per­
peràm nugatur.
316. Non ſunt offæ ori illius accommo­
datæ omni qui odit, ſperat, vel temporis ſuc­
ceſſu, vel ab alio, vel à Deo vindictam de
inimico videre.
Interim triſtitia diſcrutiatur.
Et ideò lex noſtra rectè conſulit vt odia de­
ponamus.
Propterea etiam principes non fa­
cilè odimus, quia ſpem vindictæ rarò aucu­
pari de illis licet.
317. Amorem diuinum inter animi hos
miſeros affectus non colloco, ſed de eo in
libris de Æternitatis arcanis agitur.
Tracta­
tiones hæ quaſi genere diſtinctæ ſunt.
In ſe­
ctione quarta, illa non eſt audacia, cùm deſ­
peratione ſalutis aguntur.
Ibidem irridet vir
ineptus parabolas, priuilegia, vt rem notam
abacis triuialibus.
Iuro per genium meum
poſtquam tam ſtupida mendacia effudit, &
319. exercitatione dicit me conatum redu­
cere Euclidis theoremata ad pauciora, cùm
id ab omni veritate alienum eſſe omnes in­
telligant, me exiſtimare etiam ſi doceretur
de his, non percepturum: illud ſanè conſtat
eum nequaquam à limine geometriam ſa­
lutaſſe, ſed turpiſſima temeritate non intel­
lectis non etiam viſis, quæ de circini vnica
latitudine ſuppoſita ſcripſeramus, cæco iu­
dicio ac mente pariter ſcripſit hæc, tan­
quam aſinis ſcriberet.
Demiror ſanè viri
impudentiam: ſed non demiror.
Quid enim
tam turpe eſt, tam abſonum, quod in hoc
admiratione dignum ſit?
Vnde etiam men­
dacij manifeſti ibi conuincitur.
Nam quo­
modo potuit ipſe ad pauciora theoremata
reducere, primùm quòd ſupponat aliqua
eſſe ad exercendam iuuentutem, cùm ne
vnum quidem iuxta ordinem ipſius Euclidis
ſuperfluat: deinde cùm non intelligere ar­
tem omninò ex verbis ſuis deprehendatur:
demum, quod totum librum mutare eſſet
neceſſarium, qui pauculas propoſitiones ſub­
trahere vellet, cui negotio ne centum qui­
dem ſui ſimiles cum turba tota ſuorum pal­
patorum ſufficerent.
321. Simile illud quodcunque accipit,
vel probat geometra, per numeros dirigi
poteſt.
Quid abſurdius? quid à veritate ma­
gis alienum dici poteſt, inſcriptiones figu­
rarum & circumſcriptiones, tum corporum,
anguli, contactum rectorum cum circulis,
obliquorum cum rectis exceſſus, quanam
arte ad Arithmeticam redigi poſſint, non
video.
Sed neque gemina reflexa proportio:
reducat hanc ad numeros, & cedimus illi.
Quæ in verecundia eſt hæc, velle adeò tur­
piter mentiri in his, quæ non nouit?
ac
adeò pueriliter nugari.
323. De pluuia ranarum conſulat ter­
tiam editionem, videbit nos declarationem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index