Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
351
351
352
352 (599)
353
353 (600)
354
354 (601)
355
355 (602)
356
356 (603)
357
357 (604)
358
358 (605)
359
359 (606)
360
360 (607)
< >
page |< < (604) of 568 > >|
357604EUSTACHIUS DE DIVINIS ſcopii mihi copia fieret, facilis comparatio inſtitui poſſet,
quam certè ab ipſo Hugenio inſtitui poſſe, nihil vetat;
cum
enim per totam Europam perſpicilla à me fabrefacta, diſtra-
cta jam &
quaſi diſſeminata fuerint, in ejus manus facilè ve-
nire potuerunt:
rem narro, quæ mihi ante aliquot dies, ac-
cidit;
Jam unus, vel alter annus elapſus eſt, ex quo R. P.
Antonius Maria de Reitha Bononiam veniens, teleſcopium,
quod ſecum habebat, 24.
palmorum, mirificè prædicabat,
aſſerebatque, nullum ejuſdem longitudinis in Italia eſſe, quod
ſuo non cederet;
hujus rei certior factus ab Illuſtriſſimo Co-
mite Car.
Ant. Manzino viro, ut dicam iterum, rerum iſta-
rum peritiſſimo, &
curioſiſſimo, ad eum miſi, ut ipſe petie-
rat, teleſcopium ejuſdem longitudinis, utrumque æqualium
virium, &
ejuſdem bonitatis repertum eſt; hæc jam penè mi-
hi exciderant, cùm ecce Illuſtriſſimus Dominus de Monco-
nis, nobilis Lugdunenſis, vir, tum ingenio, tum genere ple-
riſque notus, incogitanti mihi, poſtridie cinerum adfuit;
poſt
ſolita urbanitatis officia, cùm inter colloquendum, de per-
ſpicillis mentio facta eſſet, non habeo ampliùs, inquit, tuum
illud teleſcopum 24.
palmorum, illudque ſanè optimum,
quod ante aliquot annos Lugdunum ad me ignotum licèt ho-
minem miſeras;
illud enim bonus P. Reitha ſuis precibus à me
extorſit;
mecum igitur, inquam, pugnavi, ejuſdemque pa-
rentis liberos quaſi hoſtes inter ſe commiſi;
in riſum proru-
pimus ambo;
non tamen eſt, quod aliquis hoc vitio vertat
Patri Reithæ, qui pro ſuo candore ultro fatebatur, præfa-
tum teleſcopium non à ſe, ſed ab alio elaboratum fuiſſe.
Scri-
pſi hæc, ut vel inde conſtet, fieri potuiſſe, ut aliquod ex meis
teleſcopiis in manus Hugenii veniret, ad comparationem in-
ſtituendam;
dum id fiat, facilè mihi perſuadebo, nihil eſſe,
cur mea Hugenianis primas deferant;
ac proinde ſuppoſita
eadem longitudine, æquè clare, &
fideliter Saturnios ſatel-
lites exhiberi à meis, ac ab Hugenianis.
His præmiſſis; conſtanter aſſerit Hugenius, pag. 547. &
556.
Saturni ſatellites nunquam ab eo ſejunctos figura ſphæ-
rica videri, quales prima figura ab eo excuſa, &
à me

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index