Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
351
351 (339)
352
352 (340)
353
353 (341)
354
354 (342)
355
355 (343)
356
356 (344)
357
357 (345)
358
358 (346)
359
359 (347)
360
360 (348)
< >
page |< < (345) of 532 > >|
357345 mente non fuiſſe, vt Peletarium redarguerem, cum tot ac tantos errores
diſsimulauerim:
quos ego ne nunc quidem in lucem protuliſſem, niſi vel-
lem omnes &
intelligere, quantum Peletarius a me, de quo tam acerbe
queritur, tum beneficium acceperit, &
ex breui hac diſputatione fructus
aliquid, vtilitatiſque percipere.
Nunc vt, quam diſpari ille animo in me
fuerit, appareat, eius calumnias breuiter exponam, atq;
ita refellam ac
diluam, vt omnes oculis videant, eas eſſe calumnias:
In quo tamen eiuſ-
modi a me moderatio adhibebitur, vt modeſtiæ, quæ hominem religio-
ſum decet, minime obliuiſcar.
Neq; enim illi, vti prouocauit, reſpõdebo.
PRIMVM itaq; mihi obijcit Peletarius, quòd in eius demonſtra-
tionibus citandis ita me geſſerim, vt ſi quo modo nomen ipſius ſupprime-
re potuiſſem, id me oſtendam libenter fuiſſe facturum.
Quod quam ſit fal-
ſum, facile iudicabuntij, qui meos commentarios legerint;
cum vbiq; eum
honorifice appellem, eique plurimas demonſtrationes aſcribam, tanquam
proprias, quas tamen aliter, quam ipſe, &
multo breuius demonſtro, &
interdum etiã (quod maius eſt) vniuerſalius, vt liquido conſtat ex ijs, quæ
tum ad propof.
38. tum ad propof. 45. lib. 1. ex Peletario demonſtraui, vt
alia interim taceam:
quæ non iniuria mihi vendicare potuiſſem: vt mirer,
quid illi in mentem venerit, id a me parum ſyncere, atq;
adeo inuidioſe
factum exiſtimare, quod ego verebar, ne nimis ambitioſe factũ quiſpiam
iudicaret.
Quòd vero propoſ. 16. lib. 3. & in prioribus duabus definitio-
nibus lib.
5. vt ipſe obijcit, animoſe, vt ego fateor, libere, quid de eius de-
monſtrationibus ſentirẽ, expoſui, id feci, vt iam ante dixi, non cuiuſquam
lædendi cauſa, ſed quærendæ veritatis.
Ea enim eſt natura, & conditio
eorum, qui liberalibus artibus dant operam, vt etiamſi alter alterius in-
terdum ſententiam impugnet, non tamen idcirco odijs potius, quam in-
genijs inter ſe certare videantur.
Qui ſit aliorum ſenſus ignoro, equidem,
vt ſupra dixi, ita ſum animo, vt ſi quis me alicuius erroris in demonſtran-
do commiſsi admoneret, ei quam maximas gratias haberem:
atq; vt libe-
rius id facerent, enixe rogaui non paucos, &
nunc iterum eoſdem, atque
etiam alios amicè oratos volo.
Scio enim quam facile poſsit in ſuis quisq;
inuentis hallucinari; video (quod ipſe quoq; Peletarius in Apologia ſa-
pienter aſſeruit) omnibus hominibus commune eſſe, vt peccent.
Deinde
quòd in additionibus ad propof.
47. lib. 1. eius mentionem non fecerim,
non eſt, quod ægre ferat, cum illæ propoſitiones non ſint ab ipſo inuentæ.

Quædam enim multo tempore ante ipſum demonſtratæ ſunt vel a Cam-
pano, vel a Proclo, aut Theone:
quaſdam vero demonſtraui egomet, ante-
quam ipſius demonſtrationes vidiſſem;
quòd adeo manifeſtæ ſint, & faci-
les, vt nulla probatione egeant, ſed ſint inſtar corollariorum propoſ.
47.
Vt nulla prorſus laus, aut gloria illi acceſſura videretur, ſi maxime eas ab
ipſo inuentas eſſe (quod tamen verum non eſt) prædicaſſem;
cum eas qui-
libet, modo primoribus labris ſtudia Mathematica deguſtarit, nullo
negotio ex illa propoſ.
47. colligere poſsit: Vt non videam, cur tandem
eas propoſitiones tanti ponderis eſſe dicat, cum ſint omnium iudicio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index