Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 491 > >|
1
Obſeruo ſecundò iuxta progreſſionem Galilei, ſi aſſumatur pars tem­
poris ſenſibilis, in qua percurratur ſpatium ſuperius in arcu, non poſſe
cognoſci quanto tempore percurratur reliquus arcus;
ſit enim trian­
gulum mixtum ABE, quale iam expreſſimus, ſitque primus arcus dato
tempore decurſus ad reliquum vt AD ad DE;
ducatur DC, ſitque v.g.
trapezus DCBA ad triangulum ABE vt 2. ad.7.dico velocitatem, quæ
acquiritur in arcu AD, eſſe ad illam, quæ acquiritur in AE vt 2.ad 7. &
ad illam, quæ acquiritur in DE, vt 2.ad 5.ſed in hoc motu tempora non
ſunt vt velocitates;
quia temporibus æqualibus non acquiruntur æqua­
les velocitatis gradus;
igitur nec ſpatia vt temporum, ſeu velocitatum
quadrata; igitur incertum eſt hactenus, in qua proportione temporum
percurrantur duo arcus dati in quadrante, & quæ proportio ſpatiorum
reſpondeat temporibus datis.
Secundò, incertum etiam hactenus in qua proportione percurratur
velociùs arcus, quàm chorda, & tardiùs, quàm radius in perpendiculo,
& quantum ſpatium in eodem perpendiculo percurratur eo tempore,
quo totus arcus quadrantis peragitur.
Tertiò incertum eſt, in qua proportione minor vibratio citiùs peraga­
tur, quàm maior;
licèt cognoſci poſſit in qua proportione peragantur ci­
tiùs duæ chordæ inſcriptæ arcui minori, quàm duæ inſcriptæ arcui maio­
ri; & licèt certum ſit omnes chordas ſeorſim ſumptas æqualibus tem­
poribus decurri, & citiùs decurri duas eidem arcui inſcriptas, quàm ſo­
lam inferiorem.
Quartò incertum eſt, in qua proportione imminuatur impetus tùm in
deſcenſu, tùm in aſcenſu, tùm propter reſiſtentiam aëris, tùm propter ten­
ſionem chordæ, tùm ratione triplicis determinationis in ſingulis pun­
ctis arcus;
licèt certum ſit quantum ſingulis inſtantibus detrahatur im­
petus in aſcenſu ab impetu innato retrahente pendulum deorſum; incer­
tum eſt tamen, quantus ſit ille impetus innatus.
Quintò, incertum eſt in qua proportione aſcenſus primæ vibrationis
ſit minor deſcenſu eiuſdem;
incertum etiam, in qua proportione aſcen­
ſus ſecundæ ſit minor aſcenſu prime;
incertum denique, in qua proportio­
ne plùs imminuatur aſcenſus maiorum vibrationum, quàm minorum; li­
cèt certum ſit plùs imminui.
Sextò, incertum eſt, quot peragantur vibrationes dati funependulis
item quantus ſit arcus vltimæ vibrationis;
item in qua proportione ma­
ior ſit numerus vibrationum, quarum prima maior eſt numero vibratio­
num, quarum prima minor eſt; denique quot intercipiantur vibratio­
nes in differentia data duorum arcuum.
Hæc, quæ hactenus propoſuimus in 6. vltimis capitibus, ſunt omninò
incerta, ita vt neque ſenſu percipi poſſint, neque fuerit hactenus vllum
principium, per quod poſsint demonſtrari; niſi fortè primum caput ex­
cipias, de quo infrà.
Primò dubium eſt an numerus vibrationum funependuli maioris ſit
maior numero vibrationum funependuli minoris, poſito quòd primam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index