Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
351
351
352
352 (599)
353
353 (600)
354
354 (601)
355
355 (602)
356
356 (603)
357
357 (604)
358
358 (605)
359
359 (606)
360
360 (607)
< >
page |< < (605) of 568 > >|
358605IN SYSTEMA SATURNIUM. ſa exhibet; quod tamen falſum eſſe, omni aſſeveratione affir-
11TAB. LII.
fig. 1.
mo, cùm anno 1657.
cœptis obſervationibus die 30 Junii,
&
ſepties, vel octies, ad vigeſimum uſque Julii repetitis, ad-
hibito ad hunc finem teleſcopio triginta ſex palmorum, ac-
curatiſſimè fabrefacto, prædictos ſatellites figura ſphærica
tornatos à Saturni globo omnino ſejunctos obſervarim, qua-
les prima figura Hugenii illos repræſentat, &
quales jam an-
tè Galilæus viderat, idem obſervavi anno proxime ſequenti,
teleſcopio 24.
palmorum uſus; adfuerunt teſtes omni exce-
ptione majores;
præ cæteris, vir clariſſimus Alphonſus Bor-
relli, Magni Etruriæ Ducis inſignis Mathematicus, &
Geo-
metra, typorum gloria orbi ſatis notus:
neque hæc contra-
dicendi ſtudio à me adſtrui, quiſquam ſibi perſuadeat;
quo
enim tempore, hos ſatellites ſphæricos à Saturni globo, mo-
dico quidem, ſed quod ſenſu, adhibita teleſcopii opera, per-
cipi poterat, intervallo disjunctos vidi, nunquam mihi per-
ſuadere potuiſſem, aliquem fore, qui ſejunctos unquam vi-
deri poſſe negaret;
Dico igitur, disjunctos à me viſos fuiſ-
ſe;
negat Hugenius disjunctos videri poſſe; produco teſtes
omni exceptione majores, qui una mecum viderunt;
Utri
quæſo habenda fides?
Sejunctos videri poſſe contendo, cùm
reipſa ſejunctos viderim, adductis teſtibus omni exceptione
majoribus;
negat Hugenius, videri poſſe; quia ſcilicet nun-
quam ipſe vidit;
ſed alii viderunt; negat tamen videri poſſe;
adſunt & jurant teſtes; illos ejurat, & fidem alienis teleſco-
piis detrahit;
perperam quidem, meo judicio; nempe bre-
viore teleſcopio diſcerni non poterant, licèt revera disjun-
cti eſſent:
igitur cùm eos ſejunctos viderim meo teleſcopio,
ideo neceſſaria conſecutionis vi deduco, hoc perfectius, &

melius eſſe;
nec enim longitudo æqualis, immo, nec major
defuit;
nec accurata operantis manus vel artificis diligentia
deſiderata eſt.
Teleſcopium igitur Hugenii, longiùs licet,
breviorum vitio laboravit, cum illius opera, ſejunctos diſtin-
ctè videre non potuerit, quo vitio, ut dixi, breviora per-
ſpicilla laborant;
falſum enim eſt, quod habet pag. 35. bre-
viore teleſcopio 8.
circiter palmorum ſejunctos,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index