Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 360 > >|
1
VIRO Nobiliſſimo PHILIBERTO DE LA MARE
Senatori Diuionenſi, P.GASSENDVS S.
SErò Reſpondeo; nam eccemenſis, ex quo tuæ li­
teræ datæ: ſed in cauſſa fuit tum inualetudo, tum
prolixa Reſponſio, cui hoc adtextum ſchediolum ha­
bes.
Eadem vtor excuſatione erga religioſiſſimum, ac
eruditiſſimum Patrem.
Tu, tametſi ille, qua eſt boni­
tate, admiſſurus ſponte eam eſt; intercede nihilominùs,
vt admittat pleniore ſponte.
Operam verò imprimis
da, vt qui te authore amare me cœpit, me porrò, te
quoque promotore, amet.
Nimirùm tantus ille eſt
vir, vt maximi ducam eius amicitiam, & tibi, cui ipſam
debeo ſolidam, me ſummoperè obſtrictum agnoſcam.
Vale. Pariſiis, VI. Eid. Decemb. M. DC. XLII.
SVMMA PRIVILEGII.
IVxta Priuilegium à Rege Chriſtianiſſimo conceſ­
ſum, cautum eſt, ne quistoto Regnoimprimat, alibi­
ve impreſſas diuendat PETRI GASSENDI De
Proportione, qua grauia decidentia accelerantur, Epiſtolas
treis, præter LVD. DE HEVQVEVILLE, Bibliopolam
Pariſienſem, idque in decennium, ſub ſolitis pœnis.
Datum Pariſiis 8. April. 1642. Signatum CEBERET.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index