Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
351
351
352
352 (599)
353
353 (600)
354
354 (601)
355
355 (602)
356
356 (603)
357
357 (604)
358
358 (605)
359
359 (606)
360
360 (607)
< >
page |< < (606) of 568 > >|
359606EUSTACHIUS DE DIVINIS verò 16. palmorum conjunctos videri, nempe, ut dixi, po-
tiore jure, ſejuncti, majore teleſcopio, conjuncti verò, mi-
nore viderentur;
cùm verò ſuo minore ſejunctos viderit,
majore verò ad inſtar brachiorum, hinc inde adnatorum ex-
tantes, perſpicuum majoris teleſcopii vitium eſt, cujus ope-
râ radii minùs accuratè projiciuntur, &
ut vulgò dicimus,
inepta fit terminatio.
Teleſcopium igitur Hugenianum meo
primas deferat, oportet;
quo ſcilicet ea diſtinctè vidi, quæ
ille ſuo diſtinctè videre non potuit.
At non me latet cauſa qua fiat, ut Hugenius obſtinatè ne-
get, ſejunctos videri poſſe;
commentus eſt ipſe hypotheſim
annuli Saturni globum cingentis, cujus operâ, illas phaſes
explicare conatur, quæ in hoc planeta obſervatæ fuere:
ut
autem ſuæ opinioni, vel ſuo commento conſulat, illud pro-
fectò ipſi negandum fuit, quo ſemel admiſſo commentitia il-
la hypotheſis penitùs corruebat;
ſi enim annulus Saturnum
ambit, nunquam ſejuncti ſatellites videri queunt:
pari modo
fingit, præfatas anſarum vacuitates ejuſdem cum reliquo cæ-
lo coloris eſſe, ut ſuæ hypotheſi conſulat;
ſuppoſito enim
illo annulo in iis vacuitatibus, nihil niſi cælum videtur;
at
revera, ut jam ſuprà dixi, nigriores illæ apparent, ex quo
Hugeniana hypotheſis corruit.
Ut igitur ſuam illam opinio-
nem indemnem ſervaret, ea removenda eſſe putavit, quæ ſi
adeſſent, illius opinionis falſitas manifeſta evaderet:
& hæc
ſibi perſuaſit, nobis tamen minimè perſuaſurus, qui rem ſe-
cus eſſe, oculari demonſtratione prorſus evicimus.
Alterum eſt quod Hugenius vel finxit, vel leviter ſibi per-
ſuaſit, quod tamen ejuſdem furfuris eſt;
dicit enim, faſciam
quandam nigricantem in Saturni globo videri, quæ quidem
ex æquo medium diſcum ſecat, quando ſolus Saturni globus
ſuo ſatellitio deſtitutus apparet;
ubi verò ſatellites adſunt,
modò ſuprà, modò infra brachiorum lineam faſcia videtur;
ſed hoc etiam merum figmentum eſt ab auctore excogitatum,
ut annulo ſuo conſuleret;
nam cùm ipſi opponeretur, ad-
miſſo ſemel hoc annulo nunquam Saturnum videri poſſe, vel
anſulis, vel brachiis deſtitutum, quod tamen omnibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index