Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (21) of 760 > >|
35921LIBER I. permanente aqua aër inde egrediatur. Satius igitur fuerit,
inſeparabilẽ omnibus materiã tribuere:
utpote quæ una nu-
mero eademq́;
ſit, ratione nõ una. At uerò nec puncta, nec li
neas, corporis materiã ponere ijſdem de cauſis oportet:
ſed
cuius ultima ſunt hæc, id materies eſt, quæ nec ſine affectu
unquam, nec ſine forma eſſe poteſt.
Gignitur igitur abſolu-
tè aliud ex alio, id quod alio quoq;
loco iam definitum eſt.
Atq; ab aliquo actu existente, quod eiuſdem ſit aut generis,
aut ſpeciei, ut ignis ab igni, aut ab homine homo.
Aut ab
actu:
durum enim à non duro fit. Cùm autẽ et corpore ſub-
ſtantiæ materies ſit corporis iam talis (nullum enim eſt cõ-
mune corpus) eadẽ &
à magnitudine & ab affe ctu, ratio-
ne quidẽ, non itẽ loco ſeparabilis eſt, niſi ut ipſi quoq;
affe-
ctus ſeparabiles ſint.
Patet igitur ex his quæ addubitaui-
mus, accretionẽ non eſſe mutationẽ è potentia quidẽ magni
tudine, actu uerò nullã habente magnitudinẽ, quandoquidẽ
quod cõmune eſt, ſeparabile eſſet:
hoc autẽ eſſe nõ poſſe, di
ctum iam eſt.
Præterea talis mutatio accretionis propria
non eſt, ſed generationis.
Nam accretio, magnitudinis quæ
in quopiam ineſt, augmentatio eſt.
Decretio uerò, eiuſdem
diminutio.
Quamobrẽ id quod accreſcit, magnitudinẽ quan
dam habeat oportet.
Proinde nequaquã conuenit accretio-
nem è materia quæ magnitudinis ſit expers, ad actum ma-
gnitudinis eſſe:
potius enim eſſet generatio corporis, non
accretio.
Potius itaq; ſumamus oportet quaſi tractantes ab
initio quæstionem, qualis accretio, decretioúe, cuius cauſas
quærimus, existat.
Igitur eius quod accrementum ſuſcipit,
pars quæuis augeri uidetur.
Atq; pari modo in decretione,
minor euadere.
Prætera accedente quopiã accreſcere, &
abeunte decreſcere.
Itaq; aut incorporeo, aut corpore

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index