Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
351
351 (314)
352
352 (315)
353
353 (316)
354
354 (317)
355
355 (318)
356
356 (319)
357
357 (320)
358
358 (321)
359
359 (322)
360
360 (323)
< >
page |< < (322) of 525 > >|
359322Comment. in III. Cap. Sphæræ arcus prædictus Aequatoris continet grad. 143. min. 57. ideo præfatus arcus
vocatur deſcenſio tertij gradus ♌, quia unà cum eo deſcẽdit, &
ſic de cęteris.
Itaq; aſcenſio, ſiue deſcenſio cuiuſlibet puncti Eclipticæ, uel etiã ſtellæ cuiuſ-
uis, eadẽ eſt, quæ aſcenſio, uel deſcenſio arcus Eclipticæ, qui ab initio ♈, cõpu
tatur ſecundum ſignorũ ſucceſſionẽ uſq;
ad Horizonté, poſita ſtella, uel gra-
du Eclipticæ in Horizonte præciſe, ex parte quidem orientis ſi de aſcenſione
ſermo habeatur, ex parte vero occidentis, ſi deſcenſionis habeatur ratio.
SIGNVM autem recte oriri dicitur, cum quo maior pars Aequi-
11Signum re-
cte, uel obli
que oriri,
aut occide-
Ie quid.
noctialis oritur:
oblique uero, cum quo minor. Similiter etiam intelligen
dum eſt de occaſu.
COMMENTARIVS.
Qvoniam dictum eſt, Aequatorem ſecundum omnes ſui partes unifor
miter ſupra Horizontem eleuari, non autẽ Zodiacum, fit, ut aliquando cum
uno arcu Eclipticæ, ſeu Zodiaci maior arcus Aequatoris aſcendat, aliquando
minor docet iam ſignum illud:
ſiue arcum Eclipticæ, cum quo maior arcus
Aequatoris cooritur, dici oriri recte:
cum quo uero minor arcus Aequatoris
coaſcendit, oriri oblique.
Pari ratione ſignum, uel arcum Eclipticæ, cum quo
maior arcus Aequatoris ſub Horizontem tendit, occidere recte:
cum quo ue-
ro minor, oblique.
Exemplvm. Romæ cum arcu Libræ, qui comprehendit grad. 30. a-
ſcendit arcus Aequatoris continens grad.
38. Min. 27. Quare ſignum ♎, dice-
tur oriri recte:
At cum arcu Arietis coaſcendunt grad. 17. min. 21. Aequato-
ris, idcirco dicetur ſignum ♈, oriri oblique.
Similiter quia cum ſigno ♈, de-
ſcendunt grad.
38. min. 27. dicetur Aries occidere recte: At Libra dicetur occi-
dere oblique, quia deſcendunt tantum grad.
17. min. 21. Aequatoris cum ea
infra Horizontem, &
c.
Dicitvr prior ortus, & occaſus, quando nimirum plures gradus Aequa-
22Ortus, & oc
caſus rect’,
uel obliqu’
cur ſic dica
tur.
toris cooriuntur, uel ſimul occidunt, rectus, quia tunc rectiores angulos efficit
arcus ille Zodiaci exoriens, uel deſcendens, cum Horizonte:
Poſterior autem
ortus, &
occaſus, quando ſcilicet pauciores gradus Aequatoris aſcendunt ſi-
mul, uel deſcendunt, uocatur obliquus, quoniam arcus ille Zodiaci emergẽs,
uel occumbens obliquiores angulos cum Horizonte conſtituit.
Quæ omnia
perſpicua ſunt in ſphæra materiali.
Vnde arcus Zodiaci, cum quo æqualis
arcus Aequatoris peroritur, uel occidit, dici poterit oriri, &
occidere medio
modo:
cuiuſmodi ſunt quatuor Quadrantes zodiaci in ſphæra recta. Oriuntur
enim ſinguli cum ſingulis Quadrantibus Aequatoris, ut ſtatim dicemus.
Ptolemaevs autem, quem ſequuntur omnes Aſtronomi, Aſcenſiones
33Aſcẽſiones
rectæ, uel
obliquæ a-
pud Ptolo-
mæũ & A-
ſtronomos
quæ.
rectas uocat eas omnes, quæ fiunt in ſphæra recta:
Obliquas autem illas, quæ
in ſphæra obliqua habentur, ſiue maior arcus Aequatoris, minorve, ſiue æqua
lis cooriatur.
Ita quoq; eas appellant Aſtronomi in tabulis aſcenſionum. Vn-
de recta aſcenſio alicuius arcus, ſiue gradus Eclipticæ, apud ipſos ſumitur pro
aſcenſione, quam habet in ſphæra recta, ſiue maior arcus cum eo oriatur, ſi-
ue minor:
obliqua uero aſcenſio cuiuſque arcus intelligitur ea, quam habet
in ſphæra obliqua, cum quantocunque arcu Aequatoris ipſe coaſcẽdat.
Idem
dicendum eſt de Deſcenſionibus rectis &
obliquis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index