Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1multiplici componitur. Sic peritrochium̨
diametrum habens decuplam ſui axis facit
potentiæ momentum decuplum: at duo pe­
ritrochia Rationem quintuplam ad ſuos axes
habentia ſi componantur ſimul, potentiæ
momentum conſtituunt vigequintuplum̨.

Id quod & in cochlearum compoſitione ma­
nifeſtum eſt, cum ſatius ſit duas cochleas cum
duobus tympanis componere, quam heli­
cem vnam ſtrictiorem vni tympano maiori
congruentem adhibere.
Hoc in vectibus,
hoc in trochleis abundè eſt demonſtratum.
Sed adhuc rudioribus quibuſdam eximen­
da eſt dubitatio, quæ ancipitem animum̨
torquet, an videlicet ea ſit totius globi huius,
quem terram dicimus, grauitas, quæ ad
librarum numerum reuocata paucioribus
quàm triginta ciphris explicari queat.
Quam­
uis enim illam certis finibus circumſcri­
ptam, ac numero definitam exiſtiment, ſibi
tamen facilè perſuadent μηδίfα ταλιχοῡτον χατω­
νομασμένον ύπάρχειν
, vt quidam apud Archi­
medem arenæ multitudinem conſiderantes
opinabantur: quaſi Arithmeticæ facultatis
labor vltimus omnem poſt ſe relinqueret no­
menclaturam.
Quantam igitur grauitatem
globo huic, qui terras ac maria complecti­
tur, tribuemus?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index