DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber
page |< < of 288 > >|
1
Rationes tamen af
ferunt, quibus demon
ſtrare nituntur, libram
DE in AB horizon­
ti æquidiſtantem ex
neceſsitate redire.
Pri­
mum
quidem oſten­
dunt, idem pondus
grauius eſſe in A,
quàm in alio ſitu, quem
æqualitatis ſitum no­
minant, cum linea
AB ſit horizonti æ­
17[Figure 17]
quidiſtans.
deinde quò propius eſt ipſi A, quouis alio remotiori
grauius eſſe.
Vt pondus in A grauius eſſe, quàm in D; & in D,
quàm in L. ſimiliter in A grauius, quam in N; & in N grauius,
quàm in M.
Vnum tantùm conſiderando pondus in altero libræ
brachio ſurſum deorſumq; moto.
Quia (inquiunt) poſita trutina
in CF, pondus in A longius eſt à trutina, quàm in D: & in D
longius, quàm in L.
ductis enim DO LP ipſi CF perpendicula­
ribus, linea AC maior eſt, quàm DO, & DO ipſa LP.
quod
idem euenit in punctis NM.
deinde ex quo loco (aiunt) pon
dus velocius mouetur, ibi grauius eſt; velocius autem ex A, quàm
ab alio ſitu mouetur; ergo in A grauius eſt.
ſimili modo, quò
propius eſt ipſi A, velocius quoque mouetur; ergo in D gra­
uius erit, quàm in L.
Altera deinde cauſa, quam ex rectiori, & obli
quiori motu deducunt, eſt; quò pondus in arcubus æqualibus re­
ctius deſcendit, grauius eſſe videtur; cum pondus liberum, atq;
ſolutum ſuaptè natura rectè moueatur; ſed in A rectius deſcen
dit; ergo in A grauius erit.
hocq; oſtendunt accipiendo arcum
AN arcui LD æqualem; à punctiſq; NL lineæ FG (quam
etiam directionis vocant) æquidiſtantes ducantur NRLQ, quæ
lineas AB DO ſecent in QR; & à puncto N ipſi FG perpen
dicularis ducatur NT.
rectèq; demonſtrant LQ ipſi PO æqua
lem eſſe, & NR ipſi CT; lineamq; NR ipſa LQ maiorem eſſe.

Quoniam autem deſcenſu; ponderis ex A vſq; ad N per circum­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index