Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
31
31 (1)
32
32 (2)
33
33 (3)
34
34 (4)
35
35 (5)
36
36 (6)
37
37 (7)
38
38 (8)
39
39 (9)
40
40 (10)
< >
page |< < (6) of 824 > >|
366PHYSICES ELEMENTA
Reſp. partem ſpatii in alium locum translatam contradi-
ctionem involvere;
ex immobilitate ergo partium ſpatii,
non ex impenetrabilitate, ſeu ſoliditate, ſequitur, duas par-
tes ſpatii confundi non poſſe.
CAPUT IV.
De Diviſibilitate Corporis in infinitum, & parti-
cularum Subtilitate.
EO quod corpus eſt extenſum etiam eſt diviſibile, ideſt,
in eo partes conſiderari poſſunt.
Differt tamen corporis diviſibilitas, ab extenſionis divi-
ſibilitate, illius enim partes a ſe invicem ſeparari poſſunt.
Hæc vero proprietas cum ab extenſione pendeat, in exten-
ſione examinari debet:
demonſtrata deinde facile ad corpus
transferri poterunt.
Corpus eſt diviſibile in infinitum, id eſt, in ejus exten-
1122. ſione nulla pars quantumvis parva poteſt concipi, quin de-
tur adhuc alia minor.
Sit linea AD, ad BF, perpendicularis; ut & GH, ad
22TAB. II.
fig. 1.
parvam ab A diſtantiam, ad eandem etiam perpendicula-
ris;
centris C,C,C,& c. & radiis CA, CA, & c. deſcribantur
circuli ſecantes lineam GH, in punctis e, e &
c. quo major
eſt radius AC, eo minor eſt pars e G:
radius poteſt in infi-
nitum augeri &
ſic ergo minui pars e G; quæ tamen nunquam
ad nihilum poteſt redigi, quia circulus cum linea recta BF,
coincidere nunquam poteſt.
Partes ergo magnitudinis cujuſcunque in infinitumpoſſunt
minui &
nullus diviſionis datur finis.
Innumeris aliis idem probari poteſt Mathematicis demon-
ſtrationibus.
Ex hac diviſibilitate deducimus, data quavis materiæ par-
3323. ticula quantumvis exigua, &
dato ſpatio quovis finito ut-
cunque amplo, poſſibile eſſe, ut materia iſtius arenulæ per
totum illud ſpatium diffundatur, atque ipſum ita

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index