Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Table of figures

< >
< >
page |< < of 129 > >|
1ſu majori, qui illo deſcenſu continuò majus ac majus
capit augmentum.
Itaque; videmus globos ferreos à ma
chinà bellicà & vi ignis altiſsimè extolli, ut relapſu lon­
giore impulſum colligant majorem ictuque; violentiore
urbium tecta d ruant.
Sic etiam fiſtucis altiùs ſublatis
palos adigunt & terræ magis infigunt.
Similiter pon­
dus è filo pendulum, quò magis dimouetur â ſua ſtatio­
ne, majori vi recurrit, & ultra ſtationem procurrit: qui
excurſus non ad grauitatem, ſed ad impulſum illo re­
curſu collectum referri poteſt.
At verò impulſus ma­
jor eodem vel æquali tempore per ſpatium majus, mi­
nori verò tempore per ſpatium æquale aut etiam majus
mouet per prop: 6. ac proinde per definitionem majo­
ri velocitate. velocitas ergo continuò augetur in motu
naturali, quod primò erat demonſtrandum.
Quæ au­
tem motu violento mouentur, cuiuſmodi projecta ſeu
manu, ſeu machinà, à principio quidem velociſsimè, in­
de minùs velociter mouentur, impulſu veluti ſeneſcen­
te: quia nimirum hujus principium eſt externum, à quo
in motu ſeparantur: virtus autem finita, quæ non niſi in
tempore & per ſpatium mouet finitum: non igitur ex­
tra illud tempus mouere, ac proinde neque; in ſubiecto
conſeruari poteſt.
Emoritur autem ſeu naturâ ſuà, ſeu
quia grauitas contraria hunc ſenſim atterit minuitque: ad
cuius decrementum grauitas magis ac magis inualeſcit:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index