Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
tur ab E per FZ versùs I, & ſic à prædicto motu circu­
lari aquæ ambientis lignum expelletur ſursùm; atta­
men ratio mechanica huius actionis pendet ex eo,
quòd libra horizontalis imaginaria PO flectitur per­
petuò deorsùm quidem ad partes centri grauitatis Y
circa centrum Q, & ſursùm ad partes O. ſed ſummo­
perè animaduertendum eſt prædictam libram imagi­
nariam horizontalem renouari ſucceſſiuè prout lignum
aſcendit, comparaturque cum alijs lateralibus priſma­
tibus aqueis, quæ ſucceſſiuè offendit intercepta in­
ter prædicta plana horizontalia GB, & HC: neceſsè
ergo eſt vt lignum prædictum numquàm quieſcat in­
tra aquam demerſum quòuſque ad ſupremam libellam
aquæ RX perducatur; inſuperque aliqua eius por­
tio emineat.
Cap. 2. dę
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium.
COR OLLARIVM.
Hinc patet veritas Archimedei aſſumpti, quòd
fluidi conſiſtentis natura requirit vt partium eius æ­
què iacentium magis compreſſæ ſursùm impellant
partes minus preſſas perpendiculariter ad horizontem.
Quia aqua ſubiecta HCTS ob eius conſiſtentiam̨
non condenſatur, & mobilis eſt, quia fluida, ergo li­
bram flexibilem conſtituit, eſtque pars ſubiecta HV
magis compreſſa quàm DT (propterea quòd pars a­
quea GD grauior eſt ligno AC) igitur libra fluida
HDC flecti debet deſcendendo HD & DC aſcen­
dendo, quare tota aqua HSVD deorsùm depreſſa im­
pellet aquam DVTC ſursùm.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index