Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
91 73
92 74
93 75
94 76
95 77
96 78
97 79
98 80
99 81
100 82
101 83
102 84
103 85
104 86
105 87
106 88
107 89
108 90
109 91
110 92
111 93
112 94
113 95
114 96
115 97
116 98
117 99
118 100
119 101
120 102
< >
page |< < (18) of 393 > >|
3618 reflectionis leges examuſſim obſervat. Nam quoniam iſoſcelis trian-
guli ZB β anguli ZB β Z β B ſunt æquales, etiam anguli (de rectis
reſidui) ABE, α β F pares erunt;
quod reflectioni proprium eſt.
Itaque non abs recto pronunciant hoc Dioptrici; neque tamen cauſam,
11_Kepl. prop. 14_. fortaſſis ab iis prætermiſſam, tacere volui, nonnihil ab immediatæ re-
flectionis cauſa diverſam;
nè quiſquam hæſitet, aut hoc adſumenti
gravetur concedere.
VII. Hæc autem doctrina cùm multis experimentis utcunque com-
probari queat, unum ſaltem breviter attingam ſatìs illuſtre, neminíſq;
non examini patens. Eſto triangulum ABC ſectio priſmatis triangu-
laris æquilateri (nimirum vitrei, ſeu cryſtallini) baſi parallela;
in hu-
22Fig. 13. jus autem baſe ſumatur punctum quodpiam F, &
ſit angulus CFG
circiter graduum 50.
(unde juxta doctrinam hîc inſinuatam, & poſteà
clariùs exprimendam, radius GF velut extremus erit eorum, qui re-
ctæ BC è vitri partibus illabentes refractionem patientur;
eo ſcilicet
obliquior quilibet reflectetur.)
Sit igitur (quoniam utramque quaſi
patitur inflectionem) ejus refractus FM, reflexus FE;
item FGre-
fringatur in GO, &
FE in ER. Porrò jam in GO ſtatuatur oculi
centrum O;
& ab eo prodeat radius OQ, qui refringatur in QP;
ipſorum OG, OQ refracti GF, OP (uti ſecundum principia no-
ſtra poſthac conſtabit) progredientes divergent;
erítque proptereà
ang.
QPC & gt; GFC; quare radius QP medium BC penetrabit,
ac refringetur, puta in PN;
liquebit autem è dicendis refractos FM,
PN à ſe divergere;
Hinc jam radiis MF, NP interpoſitum objectum
radiis OG, OQ interjectum apparebit, velut ad μ ν, ſitu neutiquam
immutatum.
Rurſus autem ab oculi dicto centro prodeat alter radius
OK, cujus refractus ſit KI;
hìc itaque rurſum à GF diverget, ac
indè erit ang.
KIF & lt; ang. GFC; adeóque KI minimè penetrabit
medium BC, at reflectetur, puta in IH;
tum IH refringatur in HS.
Ergò jam radiis ER, HS interjacens objectum puta RS radiis OG,
OK interjectum cernetur, velut ad ρ σ, ſitu partium everſo.
Conſe-
quuntur hæc doctrinam noſtram, &
experientiæ liquidò conſentanea
deprehendentur, quin &
obſervatu dignum erit, è duplici refractione
ſpectatum objectum MNIridis coloribus tinctum adparere (rubro
ſcilicet ad μ, cæruleo ad ν, croceo medium occupante) objecti verò
RS è duplici refractione, ſed reflectione tamen intercedente, appre-
henſi imaginem ρ σ colore nihil ab ipſo objecto differre.
Quod ex eo
ſanè videtur evenire, quoniam ang FEB angulo FGC æquatur;

adeóque radius KO non aliter è vitro exit, quam RE ingreſſus eſt;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index