Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 360 > >|
1rum, Fixas quaſi Soleis totidem habere.
Si Terra moueatur circa Solem, tantum deſcribet circulum,
quantum Sol motus circa Terram; atque adeò quantum cælum
Solis eſt, tantum erit & cælum Terræ, quod dieunt potiùs O
bem magnum. Itaque R. P. pro abſurdo habet, quòd Coper­
nicani aſſumunt tam immanem eſſe Fixarum à nobis diſtan­
tiam, vt ſi Orbis magnus fingatur in earum regionem tranſla­
tus, nobis heic remanentibus, ſit appariturus nobis quaſi pun­
ctum: nimirùm ex hoc ſequitur, Stellas, quæ nobis ſunt qua­
ſi puncta, fore hoc orbe non minores.
Ac Author quidem
habet diuerſa, quod Stellæ ſunt, & quod apparent, vt dicendum
illicò eſt: interim autem illi reſpondent, cùm ea ſit Fixarum
diſtantia, vt nulla obſeruatio ſit, qua definire illam liceat, &
ab omnibus merè gratis, próque lubitu maior, aut minor aſſu­
matur (nemine putà aliam rationem, quàm propriam ſiue opi­
nionem, ſiue voluntatem habente) ideò tam poſſe ſe maiorem,
quàm alios minorem eam aſſumere: imò & tantò magis, quantò
exinde fit commendatior tum concinnitas, tum maiestas operum
Dei.
Quod verò R. P. abſurdum habet cenſeri Solem, quaſi
vnam quampiam Fixarum, & Fixas eſſe quaſi totidem Soleis:
iubent illi attendere, vel iuxta ipſam communem ſententiam
(quæ tam propè admouet Fixas) ſi Sol recedat, quantum Fixæ,
Fixæ accedant, quantum Sol, fore vt Sol, quaſi vna Fixarum,
& vna Fixarum, quaſi Sol appareat. A p 288. in 293.
ART. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII.
Poſſe Solem è Fixis non minorem, quàm Or­
bem magnum apparere: & veros omnium Stel­
larum diſcos in vnum compoſitos vix apparen­
ti diſco vnius mediocris Stellæ exæquatum iri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index