Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO XXIV
Datis planis, & perpendiculari ad eadem linea orizon-
tali egressis, quae coeant infra in eodem puncto, gra-
via super ipsis mota procedunt ea ratione, ut sit ea-
dem proportion inter diuturnitates, quae inter longi-
tudines planorum, & dictam perpendicularem.
Data sit linea orizontalis AB, in qua initium sumant
plana declinantia AC, DC, nec non perpendicula-
ris BC coeuntia in puncto C.
Dico quod diuturnitates gravium super ipsis motorum, sunt
ut AC, DC, BC.
Ducatur CE paralella ipsi AB, & a puncto A ducantur
paralellae ipsis CB, CD, & sint AE, AF.
Quoniam diuturnitates super planis AF, AC, sunt ut A
F, AC, & super planis eisdem, & perpendiculari A
E, sunt ut AF, seu AC ad AE, & AE, AF sunt paralellae
ipsis CD, CB, & eisdem aequales, sequitur quod etiam
super AC, DC, BC diuturnitates sunt iuxta propor-
tiones longitudinum, Quod probandum fuit.
Per 23.
hujus.
Per 15.
hujus.
Per 33.
prim.
Per 3.
pron.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index