Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1
quum illud datam poſitionem ſervet necne; quies vera ex horum
ſitu inter ſe definiri nequit.
Motus proprietas eſt, quod partes, quæ datas ſervant poſitiones
ad tota, participant motus eorundem totorum.
Nam Gyrantium
partes omnes conantur recedere ab axe motus, & Progredientium
impetus oritur ex conjuncto impetu partium ſingularum.
Motis
igitur corporibus ambientibus, moventur quæ in ambientibus rela­
tive quieſcunt.
Et propterea motus verus & abſolutus definiri ne­
quit per tranſlationem e vicinia corporum, quæ tanquam quieſcen­
tia ſpectantur.
Debent enim corpora externa non ſolum tanquam qui­
eſcentia ſpectari, ſed etiam vere quieſcere.
Alioquin incluſa om­
nia, præter tranſlationem e vicinia ambientium, participabunt
etiam ambientium motus veros; & ſublata illa tranſlatione non
vere quieſcent, ſed tanquam quieſcentia ſolummodo ſpectabun­
tur.
Sunt enim ambientia ad incluſa, ut totius pars exterior ad
partem interiorem, vel ut cortex ad nucleum.
Moto autem cor­
tice, nucleus etiam, abſque tranſlatione de vicinia corticis, ceu pars
totius movetur.
Præcedenti proprietati affinis eſt, quod moto Loco movetur una
Locatum: adeoque corpus, quod de loco moto movetur, participat
etiam loci ſui motum.
Motus igitur omnes, qui de locis motis
fiunt, ſunt partes ſolummodo motuum integrorum & abſolutorum:
& motus omnis integer componitur ex motu corporis de loco ſuo
primo, & motu loci hujus de loco ſuo, & ſic deinceps; uſQ.E.D.m
perveniatur ad locum immotum, ut in exemplo Nautæ ſupra me­
morato.
Unde motus integri & abſoluti non niſi per loca immota
definiri poſſunt: & propterea hos ad loca immota, relativos ad mo­
bilia ſupra retuli.
Loca autem immota non ſunt, niſi quæ omnia
ab infinito in infinitum datas ſervant poſitiones ad invicem; atque
adeo ſemper manent immota, ſpatiumque conſtituunt quod Immo­
bile appello.
Cauſæ, quibus motus veri & relativi diſtinguuntur ab invicem,
ſunt Vires in corpora impreſſæ ad motum generandum.
Motus
verus nec generatur nec mutatur, niſi per vires in ipſum corpus mo­
tum impreſſas: at motus relativus generari & mutari poteſt abſque
viribus impreſſis in hoc corpus.
Sufficit enim ut imprimantur in
alia ſolum corpora ad quæ fit relatio, ut iis cedentibus mutetur
relatio illa in qua hujus quies vel motus relativus conſiſtit.
Rur­
ſum motus verus a viribus in corpus motum impreſſis ſemper muta­
tur; at motus relativus ab his viribus non mutatur neceſſario.
Nam
ſi eædem vires in alia etiam corpora, ad quæ ſit relatio, ſic impri-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index