DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 207 > >|
1PB TF inter ſe ſimiles eſſe. ob eademquè cauſam eſt PC ſi­
milis TG. quod quidem ex demonſtratis etiam facilè con­
ſtat.
cùm anguli ſint ęquales, & latera proportionalia. Vt au­
tem clariùs intelligatur hæc ſimilis, & æqualis æ〈que〉pondera
rio, adducere libuit nonnulla ex ijs, quæ poſteriùs tractanda
ſumentur.
Ita〈que〉 intelligatur punctum V centrum eſſe gra­

uitatis figuræ PB, X verò centrum grauitatis figure TF. ſi
militer punctum Y centrum eſſe grauitatis figuræ PC, Z
verò figurę TG. Iunganturquè VY XZ. quæ quidem per
centra grauitatis KL tranſibunt.
quòd ex ijs, quę dicenda
ſunt, manifeſtum erit, percipuè〈que〉 ex octaua proportione
primi huius.
quod tamen interim ſupponatur. At verò quo­
niam PB PC ę〈que〉ponderant ſecundùm proportionem,
quam habet YK ad KV; TF verò & TG ę〈que〉ponderant
ſecundùm proportionem, quam habet ZL ad LX. eſt. enim
ac ſi AN eſſet appenſa in V, & PC in Y; ER in X, &
TG in Z. vt in ſe〈que〉ntibus manifeſta erunt.
Atverò quo­
niam AN ſimilis eſt ipſi ER, habebit AN ad ER duplam
proportionem eius, quam habet latus PN ad TR. pariquè
ratione quoniam PC ſimilis eſt TG, habebit PC ad TG
duplam proportionem eius, quam habet idem latus PN ad
TR. quare ita ſe habet AN ad ER, ut PC ad TG. & per­
mutando AN ad PC, vt ER ad TG. Sed vt AN ad PC, ita eſt
Y K ad KV, & vt ER ad TG. ſic ZL ad LX. eandem igitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index