Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of figures

< >
< >
page |< < (254) of 434 > >|
360254MACHINARUM
Arcanum inventionis conſiſtit in pinna quadam ſpirali quæ
altera ſui extremitate interiore affixa eſt haſtæ animulæ ſeu
raſtri æquilibris, ſed majoris ac ponderoſioris quam pro ſo-
lito, ac ſupra ſuos cardines ultro citroque mobilis;
alterâ
vero extremitate cohæret particulæ cuidam ſupra Horologii
ſuperius tegmen eminenti:
quæque vibrato ſemel Horologii
libramento, ſpiras ſuas alternis comprimit ac relaxat, ac ac-
cedente ſibi parvulo adjumento ab Horologii rotis veniente,
raſtri, ſeu æquilibrii, motum conſervat, ita quidem, ut, licet
majores aut minores faciat excurſus, ejus reciprocationes
tamen una alteri ſint tempore prorſus æquales.
In figura,
11TAB.XXIX.
Fig. 1.
ſuperius Horologii planum eſt A B, circulus æquilibrii vel
libramentum circulare C D, hujusque axis ſeu haſta E F:
Pinna ſeu elaterium in ſpiram contortum G H M, ferrumi-
natum ad haſtam æquilibrii in M, &
lamellam ſupra planum
Horologii ſupremum in G, ita quidem ut ſpiræ omnes elaterii
è duobus iſtis ſuſtentaculis in aëre ſuſpenſæ hæreant, infernè
nihil attingentes:
N O P Q eſt quædam coronis aut fultura
in qua vertitur alter cardo æquilibrii ſeu libramenti:
R S eſt
una ex rotis dentatis Horologii, habens motum quendam
libratorium ab occurrente rota proxima ſibi impreſſum.
Et
hæc rota R S implicatur tympano T, ad axem ſeu haſtam
libramenti firmato, cujus adeo motus hoc medio conſervatur
quantum opus eſt.
II.
Nova Libella, Teleſcopio inſtructa, propriam ſecum
ferens probationem, & quæ in unica ſtatione
verificatur, & rectificatur.
Hujus inſtrumenti præcipua pars eſt Teleſcopium A B,
22TAB.XXIX.
Fig. 2.
unius, duorum, aut plurium pedum longitudinis, pro-
ut ab eo plures exſpectantur effectus:
ex duobus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index