Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1niator cùm adeò lutulentus ac ſordidus fluat,
vt neſciam quando tam incultum ac barba­
rum librum legerim, exiſtimo nec mihi glo­
riam quæſiſſe, nec ſibi peperiſſe.
Etenim in­
ter reliqua miſta colluuies videtur puerorum,
iuuenum, annum, plebeiorum, nobilium,
ſcholarium, ſtudioſorum, pædagogorum, mi­
litum, vt nihil magis inconditum poſſit re­
periri.
Nos enim à medicina nunquam diſce­
dimus, niſi ad mathematicas, quas à pueritia
didici, diuertero voluptatis cauſa.
Cæterum
in naturalibus ea lege ſemper ſum diuagatus
vt à medicorum placitis, ne vel lato vngue
diſcedam: nec quicquam tracto, pro quo quis
iure obiicere poſſit.
Quî ſcis? Itaque miſeret
me illius, non ei iraſcor, quòd tot vigilias,
tantum temporis, cùm maximè illius penuria
laborabat, & qua ætate precioſiſſimum eſſe
ſolet, fruſtrà profuderit.
Sed illud tamen in
eo probare non poſſum, quòd his tempori­
bus difficillimis, quibus Reſpub.
literaria tot
modis premitur, inſontes viros ſtudioſos, prin­
cipum & potentium ludibrio expoſuerit.
Et
tam præclara opera non ſolùm opinionem
omnem bonam ex animis, tum horum, tum
magiſtratuum de eruditis eximeret, ſed vt
maiores ſui opimæ Italiæ parti faces intende­
rant, ſic Anteus hic noſter vniuerſis bonarum
artium ſtudioſis ac diſciplinis exitium moli­
retur, non equidem bene inuenta euertendo,
hoc enim induſtriæ, & laboris opus fuiſſet, ſed
obſcurando, vt quantum in illo fuerit, tot ad
pietatem augendam, humanámque fœlicita­
tem præcepta tot laboribus, ſtudiiſque parta
impij viri manu perirent: nam cum peripa­
tetica Philoſophia iam duobus abhinc anno­
rum millibus euulgata ſit, & tot commentariis
illuſtrata: ad pietatem quidem non niſi detri­
mentum, ad naturæ autem & artium experi­
menta tam paruum fructum attulit noſtro­
rum inuentorum comparatione, vt illam aut
falſam, aut nondum benè intellectam eſſe
conſtet.
Fructus enim omnis veræ ſapientiæ
pietas eſt, & opera ipſa, quæ vel naturæ, vel
artis principio fiunt, induſtria autem ſapientis.
Cæterùm ex priore illa diſciplina quid aliud
pro operibus, quàm perpetuæ, contentiones,
quæ adhuc durant & indies augentur, acqui­
ſiuimus - has tamen ambitioſus hic Chriſtia­
nus, philoſophuſque ſuperbus, ac medicus
ἀνιατρολόγετος & tuetur, quod non nouum
eſt: & peſſimè defendit, quod nouum pror­
ſus eſt.
Quod ſi de hoc (quod fuit peripateti­
cis magis etiam conſpicuum eſt, quàm mihi)
dubitat, aut ſi quicquam à me ex ſuis calum­
niis grauius conſulto prætermiſſum exiſtimat
tria ex ſecunda editione, quam triennio ſcit
vulgatum ante has ſuas exercitationes, ſibi
eligat, quæcunque voluerit: quæ ſi non ſin­
gula efficaci iuxta rei genus declaratione
oſtendero, cuiuis hanc condono libertatem,
vt me illius loco pro maximo nebulone ſub­
iiciat.
Neque eſt, vt verbis ſe excuſet, qui fa­
ctis ac re non ſolùm qualis eſſet ſe oſtende­
rit, ſed ſuppoſiticiis perſonis ſubiectis planè
doloſo ingenio eſſe declarauerit.
APOLOGIÆ FINIS.
167[Figure 167]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index