Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
251
251 (239)
252
252 (240)
253
253 (241)
254
254 (242)
255
255 (243)
256
256
257
257
258
258 (246)
259
259 (247)
260
260 (248)
< >
page |< < (348) of 532 > >|
360348 recipere; immo eã vt oppugnet, omnes videtur in Apologia intẽdiſſe ner-
uos, oblitus ſui, ꝗ fere eodẽ modo illam defin.
in quinto lib. olim expoſue-
rat;
niſi quod nõ recte inde colligit, angulum cõtactus non eſſe quantitatẽ,
propterea quod multiplicatus nullam magnitudinem, vt dicit, poſsit exce-
dere.
Hoc enim (pace eius dixerim) falſum eſt. Nam licet angulus conta-
ctus multiplicatus angulum rectiiineum non poſsit excedere, excedet ta-
men alium angulum contactus.
Quare ex illa defin. ſolum recte colligitur,
angulum contactus ad angulum rectilineum non habere proportionem
vllam;
ad angulum vero alium contactus quemcunque proportionem ha-
bere.
Sed ſiue ita intellexerit eam deſin. vt ex commentarijs eius in lib. 5.
colligi poteſt, ſiue ſecus, vt in Apologia indicare videtur, non multum la-
boro:
Certè ita illam eſſe intelligendam, vt expoſui, nemo, qui verba Eu-
clidis diligenter expenderit, negabit.
Verum enim verò, ſi mihi fidem ha-
bere non vult Peletarius, habebit certe, (niſi arrogans haberi volet) aut
Proclo grauiſsimo ſcriptori, qui lib.
2. in lib. 1. Eucl, ad definitionem an-
guli plani eodem modo definitionem illam intellexit, aut Petro Nonio
Luſitano, quem tanti facit, (&
merito id quidẽ: fuit enim acerrimo vir in-
genio, &
nullo hac noſtra ætate in Mathematicis inferior) vt eum vnum
pro multis millibus teſtem citet, &
ſuarũ demõſtrationum approbatorem,
qui diſertiſsimis verbis tum in libro de Erratis Orontij, tum in Algebra
ſua, illam definitionem explicat, vt a me eſt expoſita:
quinetiam ibidem
aſſerit, ex ea defin.
colligi, angulum contactus ad angulum rectilineum, &
lineam finitam ad infinitam nullam habere proportionem;
vt Petrus No.
nius, quem teſtem produxerat pro ſe Peletarius, iam pro me teſtimonium
dicat.
Atque ex hiſce duobus locis Petri Nonij facile quiuis intelliget,
quam ſine ratione, quanto contradicendi ſtudio mihi inſultet Peletarius,
cum ſemel atque iterum odioſe percontatur, vndenam potuerim illi lineã
inſinitam deportare.
In idem enim crimen (ſi crimen eſt, lineam infinitam
exempli cauſa nominare) vocat etiam Petrum Nonium teſtem ſuum, at-
que adeo omnes philoſophos, quorum eſt illa vox nemini inaudita, præ-
terquam Peletario, finiti ad infinitum nullam eſſe proportionem.
Deſi-
nat igitur a me ſciſcitari, vnde lineam infinitam deportauerim:
Inde enim
reſpondebo, vnde eam Petrus Nonius, vnde philoſophi omnes deporta-
runt.
Quid? nonne ſophiſma illud Peletarij, ſemper in hoc erro, demon-
ſtratio illa, volui dicere, &
quidem palmaris, qua conatur oſtendere, pro-
poſitionem 1.
lib. 10. cum propoſ. 16. lib. 3. ſtare non poſſe, ſi angulus con-
tactus concedatur eſſe quantitas, a Petro Nonio Peletarij cognitore ea-
dem prorſus ratione, qua a me ipſo, confutatur?
Quæ ſi germana demon-
ftratio eſt, miror quid ſit, cur eã Nonius Geometriæ ſcientiſsimus, idemq;

Peletarij approbator, minus probarit:
Cur nihilo magis demouſtrationes
eiuſdem, quibus planum ſacit, (vt putat) angulum contactus quantitatem
non eſſe, eundem illum Nonium nihil admodum mouerint?
Id enim (niſi fal
lor) illa Nonij verba [_Si quis ſententiam Peletarij de angulo contactus am-_
_plecti velit._
] declarant. Nam ſi demonſtrationes exiſtimaſſet, profecto

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index